Ingrida Betancourt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ingrida Betancourt
Ingrida Betancourt
Ingrida Betancourt 2008.
Nata 25 Decembris 1961
Bogotae, Columbia


Ingrida Betancourt, vulgo Ingrid Betancourt, nata est Bogotae, in Columbia, die 25 Decembris 1961. Filia prioris ministri educationis et prioris senatricis, vixit maiorem partem pueritiae in peregrinis terris et praesertim in Francia, ubi in Instituto Scientiarum Publicarum (Francogallice: Institut d'études politiques) studuit, in quo Dominicus de Villepin, nunc primus Franciae minister, quocum fit amica, docuit. Galla primo matrimonio, in Columbia pro iuribus humanis et contra iniustitiam, corruptionem, et narcomercatores certat. Candidata in partibus viridibus Oxygenio Viridi (Hispanice: Oxigeno verde) in comitiis praesidis Columbiani, obsides militum FARC a die 23 Februarii 2002 sex annos erat; tandem cum anno 2008 ab exercitu Columbiano erepta est.[1]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Íngridam Betancourt spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]