Jump to content

Idomeneus Lampsacenus

E Vicipaedia

Idomeneus Lampsacenus (Graece Ἰδομενεύς Λαμψακηνός ; circa 325 a.C.n. natus; circa 270 a.C.n. mortuus) fuit amicus discipulusque Epicuri. Suae vitae singula carent, praeter quod? Batin Lampsacenam duxit, sororem Metrodori Lampsaceni,[1] et ipse fuit dignitarius? aulae Lampsacenae circa 306–301 a.C.n.[2] Idomeneus permulta scripsit opera philosophica et historica, et quamquam historiae non maioris auctoritatis habebantur,[3] iam magni diligendae fuerunt, cum ut videtur de memoria privatarum insignium Graeciae Antiquae virorum vitarum praecipue tractaverint. Tituli duorum operum Idomenei commemorantur:

  1. Historia Samothraces (Ἱστορία τῶν κατὰ Σαμοθρᾴκην).[4] Hoc opus fortasse est opus a Scholiastico? de Apollonio Rhodio commemoratum.
  2. De Socraticis (Περὶ τῶν Σωκρατικῶν), cuius nonnulla fragmenta exstant.[5]

Non scimus pro certo titulum operis aut operum Idomenei quae aliquas hominum sequentium memorias continebant: Peisistratidarum,[6] Themistoclis[7] Aristidis,[8] Periclis,[9] Demosthenis,[10] Aeschinis,[11] Hyperidis,[12] et Phocionis.[13] Hi viri probabiliter uno in opere commemorati sunt, quibus scriptores hodierni varios titulos opinabiles adsignaverunt; verus autem operis titulus probabilititer est De Ducibus Atheneis (Περὶ τῶν Aθηνησι δημαγωγῶν).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Diogenes Laertius, Vitae et Opiniones Philosophorum Egregiorum, x. 23, 25; Strabo, Geographia, xiii. 1; Athenaeus, Deipnosophistae, vii. 279.
  2. Tiziano Dorandi, "Chronology," capitulum 2 in The Cambridge History of Hellenistic Philosophy, edd. Algra et al. (Cantabrigiae: 1999), p. 51.
  3. Plutarchus, Vitae: "Demosthenes," 23.
  4. Suda, Idomeneus[nexus deficit].
  5. Diogenes Laertius, 2.19–20; Athenaeus, 13.611.
  6. Athenaeus, 12.532.
  7. Athenaeus, 12.533, 13.576.
  8. Plutarchus, "Aristides," 10.
  9. Plutarchus, "Pericles," 10, 35.
  10. Plutarchus, "Demosthenes," 15, 23; Athenaeus, 13.592.
  11. Apollonius, Vita Aeschinis.
  12. Athenaeus, 13.590.
  13. Plutarchus, "Phocion," 4.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!