Iacobus Randi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Randi.

Iacobus Randi (natus Randall James Hamilton Zwinge 7 Augusti 1928) est magus scaenicus et scepticus scientificus Canadiano-Americanus,[1][2] ut provocator postulationum paranormalium et scientiae falsae notissimus.[3] Randi, conditor Societatis Fundatae Educationalis Iacobi Randi, magus Admirabilis Randi[4] appellatus curriculum vitae professionalis coepit, sed a rebus publicis anno aetatis suae sexagensimo remotus, plurimum temporis in investigandis postulationibus paranormalibus, occultis, et supernaturalibus degit, quas omnes woo-woo appellare solet.[5]

Randi, quamquam saepe debunker appellatus, connotationes nominis haud multum amat, seque investigatorem describere mavult.[6] Scripsit de rebus paranormalibus, scepticismo, et historia magiae. Saepe fuit hospes in The Tonight Show Starring Johnny Carson, atque aliquando in Penn & Teller: Bullshit!, programmate televisifico apparuit. Sua societas condita One Million Dollar Paranormal Challenge sustinet, praemium CFA$1 000 000 petitionibus opportunis offerens,[7] eis qui indicia ullarum virium vel eventus paranormalium, supernaturalium, vel occultarum, sub condicionibus inquisitionis ab ambabus partibus adsensis monstrare possunt.[8]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Televisio et pelliculae[recensere | fontem recensere]

Histrio[recensere | fontem recensere]

Se agens[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Formula:ComuniaCat

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Iacobum Randi spectant.
Situs publici
Indices
Media


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!