Iacobus Bruce

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Bruce

Iacobus Bruce (natus in Kinnaird Sterlinensis die 14 Decembris 1730; ibidem mortuus die 27 Aprilis 1794), alumnus Scholae Harrovianae et Universitatis Edinburgensis, fuit scriptor, botanicae peritus et explorator Scoticus. Bruce fuit sodalis Regalis Societatis Londiniensis cui anno 1776 cooptatus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Bruce magna hereditate et fundis vastis in Scotia affectus est. Itaque scholas optimas frequentabat et multa itinera fecit. Anno 1754 filiam mercatoris vinorum Londinii in matrimonium duxit, quae mox mortua est. Anno 1758 pater eius mortuus est et Bruce magnam hereditatem accepit. Quod interea linguas multas - inter alias et Arabicam edidicerat, consul Britanniae in Algerio factus est. Quo munere annis 1763 - 1765 fungebatur. Deinde mandato Britanniae per civitates Maris Interni itinera fecit, ut antiquitates tempore Romanorum et Graecorum perscriberet.

Expeditio fontium Nili[recensere | fontem recensere]

Annis 1768 - 1773 Bruce expeditionem suscepit, qua fontes Nili invenire sperabat. Et profecto invenit fontem Nili Caerulei in Aethiopia. Diu nihil nuntii de eo in Britanniam venit, Bruce etiam mortuus habebatur et heredes iam possessionies suas magnas inter se dividerant, Postquam randem domum revertebat, multi id eum adeptum negaverunt. Sed anno 1790 libros quinque de factis suis et de Aethiopia, eius historia et Flora composuit. Qui libri statim in alias linguas translati sunt.



Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!