Homo suspensus
Homo suspensus est ludus qui in papyro a duobus lusoribus agitur. Unus verbum fingit, alterus id conicere conatur.
Verbum fictum a lineis inanibus ( id est: _ _ ) repraesentatur, ut numerus verbi litterarum clariter videatur. Littera recta coniecta, primus eam in lineam scribit; littera mendosa autem electa, primus eam pingit unum membrum diagrammatis hominis pensi delineat. In exemplo dato, lusor verbum latrare coniectare affectat, sine strategemate:
| 1 | |||
| 2 | |||
| 3 | |||
| 4 | |||
| 5 | Etc., etc... | ||
Concludetur ludus si:
- Alterus vel omnes litteras verbi vel verbum integrum conicit.
- Diagramma hominis pensi est perpictum, omnibus coniectionibus occidentibus.
Plerumque 6 coniectiones lusori dantur prius quam homo est suspensus (sicut in pictura ad summam paginam), sed multae sunt variationes (sicut in secundo diagrammate, in qua lusor 14 electiones habet).
Index |
Historia [recensere]
Origines hius ludi male cognoscuntur:
"Origines hominis suspensi sunt obfuscatae, at in temporibus Victorianis oritus fuisse videtur."– Antonio Augarde, The Oxford Guide to Word Games (Prelum Universitatis Oxoniensis).
De strategemate [recensere]
In lingua Caesaris, litterae 12 vulgissimae sunt: e i t u a s r n o m c p.[1]
Si lusor verbum coniectare non potest, ratio bona esset litteras maxime scriptas eligere.
Cave autem contra: eamdem rationem qui verbum finxit adhibeat, verbum cum litteris rarioribus (sicut zephyrus) eligens.
Ludi exemplum [recensere]
Hoc in ludi exemplo, verbum coniectandum est pendens, et lusor strategemate secundum litterarum frequentiam machinato utitur:
| 1 | |||
| 2 | |||
| 3 | |||
| 4 | |||
| 5 | |||
| 6 | |||
| 7 | |||
| 8 | |||
| 9 | |||
| 10 | Perdiit lusor. | ||
Vide etiam [recensere]
Fontes [recensere]
- ↑ http://www.bckelk.ukfsn.org/words/etaoin.html Index litterarum frequentissimarum in linguis nonnullis.
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Homo suspensus spectant. |