Tractus bellum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tractus bellum

Tractus bellum est ludus aut certamen athleticum in quo exercitus hominum duo in lateribus funis adversis se durant et tractant vi pondereque totis, haerere manibus funi strenue affectantes, ut alterum exercitum movere praeter punctum praedesignatum faciant. Aliquando, punctum est vere luti lacuna.

Regulae differunt inter tractus bella si agantur ludo vel certamine. Exactius, in certaminibus, regulae esse rigidiores solent.

In lingua Anglica, ex qua rationem huius ludi habemus, nomen est exemplum hypallagae. Latine dicimus "tractus bellum", at nomen Anglicum est tug of war, quod, pura Latinitate est "belli tractus".

Ludus[recensere | fontem recensere]

Tractus bellum

Tractus bellum saepe luditur in scholis americanis et in castris aesivis.

Ludus hoc quoque saepe est luditur apud Universitates. Fraternitates, dormitoria, et factiones aliquae extracurriculares tenent tornamenta in areis in campo communis. Aliquando, pars talium tornamenta includet potationem alcoholis.

Certamina[recensere | fontem recensere]

Tractus bellum apud 1904 Olympia (certamina)

Certamen tractus bellorum erat pars certaminum Olympicorum ab 1900 ad 1920, immo non abhinc ludebatur.

Agitur apud Ludos Mundi. Foederatio Intercivitates Tractus Belli Titulos Mundi pro exercitibus civitatum duobus occasionibus anni, certaminibus ambobus aforis intusque, et rem similem pro exercitibus collegiis.

Secundum regulas dictas, exercitus sint hominum octo numero, cuius pondus totum non est excedendum ultra maximum per classes ponderis designatum. Tractent funem circa dua centimetra perisphaeream. Funis cum linea in medio et duae lineis distantia ab centro aequalibus metris quattor pingetur.

Ad initium ludi, linea in medio funis ponenda est presse super lineam in terra pictam. Ludo incepto, exercitus alium tractare metra quattor ut praeter lineam in fune pictam altera exercitus traheantur temptat. Potest vincere quoque si peccat alius exercitus (itaque sedens, cadens, etc).

Luditur per mundum totum. Virorum et feminarum exercitus certant, omnibus ponderibus, ab omnibus aetatibus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]