Historia post Alexandrum

E Vicipaedia

Historia post Alexandrum fuit opus ab Arriano Graece medio saeculo II p.C.n. scriptum de rebus a successoribus Alexandri Magni gestis et de primo bello Diadochorum. Opus hodie deperditum e citationibus paucis palimpsestisque fragmentariis nobis cognoscitur, sed etiam ex epitoma quae Photius in Bibliotheca sua inclusit.

Operis nunquam perfecti Arrianus iam senex decem libros composuit, ab anno 323 a.C.n. usque in annum 320 exeunte, Antipatro mox morituro. Auctor ergo tres fere libros ad quemquam annum enarrandum dedicabat, sed unde res hauserit nescitur: fontibus fortasse Historiis Hieronymi Cardiani (Eumenis amici et commilitonis, deinde rerum gestarum scriptoris) et Duridis Samii, certe et aliis, usus est.

Haec enumeratio fragmentorum ex editione A. G. Roos et G. Wirth demitur, numeratione editionis F. Jacoby (FGrHist no. 156) in parenthesibus addita:

  • Roos et Wirth 1 (FGrHist 156 F 1, 9, 11): epitome totius operis, sed praesertim ultimorum librorum: Photius, Bibliotheca 92
  • 2 (FGrHist 156 F 2) e libro I: Anecdota Bekkeri p. 179 v. 26
  • 3 (FGrHist 156 F 4) e libro II: Anecdota Bekkeri p. 173 v. 29
  • 4: Anecdota Bekkeri p. 131 v. 19
  • 5 (FGrHist 156 F 3) e libro III: Anecdota Bekkeri p. 170 v. 16
  • 6 (FGrHist 156 F 6) e libro IV (?): Anecdota Bekkeri p. 154 v. 12; Suda s.v. kathegoumai
  • 7 (FGrHist 156 F 7) e libro V: Anecdota Bekkeri p. 154 v. 9
  • 8 (FGrHist 156 F 8) e libro V: Anecdota Bekkeri p. 130 v. 26
  • 9 et seqq. sine numeris librorum: Suda s.v. sigelos (sine nomine Arriani)
  • 10: Suda s.v. gnome
  • 11: Suda s.v. aphelikesteros
  • 12: Suda s.v. Leonnatus
  • 13: Suda s.v. chrematismenon
  • 14: Suda s.v. aneleutheros (sine nomine Arriani)
  • 15 (FGrHist 156 F 55): Anecdota Bekkeri p. 170 v. 13
  • 16: Anecdota Bekkeri p. 145 v. 18 (sine nomine Arriani)
  • 17: Suda s.v. Leosthenes (sine nomine Arriani)
  • 18: Suda s.v. anedecheto (sine nomine Arriani)
  • 19: Suda s.v. Craterus Macedon
  • 20 (FGrHist 156 F 54): Anecdota Bekkeri p. 139 v. 10
  • 21: Suda s.v. aneballeto
  • 22: Suda s.v. Antipater (2) (sine nomine Arriani)
  • 23: Suda s.v. Demosthenes (2) (sine nomine Arriani)
  • 24-25 (FGrHist 156 F 10): codex Vaticanus Graecus 495 f.230r-v palimpsestus (sine nomine Arriani)[1]
  • 26: Suda s.v. Craterus (sine nomine Arriani)
  • 27: Suda s.v. Perdiccas Macedon (sine nomine Arriani)
  • 28: Suda s.v. chresthai (sine nomine Arriani)
  • 29: Suda s.v. epainesas (sine nomine Arriani)
  • 30: Anecdota Bekkeri p. 153 v. 12 (sine nomine Arriani)
  • 31: Suda s.v. halosima, s.v. ege kai epheren

Addenda sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reitzenstein (1888)
  2. Bartoletti (1951); Pierre Briant, Antigone le Borgne (Lutetiae, 1973) pp. 223-224 et nota 13; Kurt Latte, "Ein neues Arrianfragment" in Göttinger Nachrichten vol. 3 (1950) pp. 23-27, reimpressum in K. Latte, Kleine Schriften (Monaci, 1968) pp. 595-599; G. Wirth, "Zur grossen Schlacht des Eumenes 322 (PSI 1284)" in Klio vol. 46 (1965) pp. 283-288; Roos et Wirth (1968) pp. 323-324; Bosworth (1978)
  3. Noret (1983); Goralski (1989) supplementum; Dreyer (1999)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones fragmentorum
Eruditio
  • R. M. Errington, "From Babylon to Triparadeisos, 323-320 B.C." in Journal of Hellenic studies vol. 90 (1970) pp. 49-77
  • Víctor Alonso Troncoso, Edward M. Anson, edd., After Alexander: The Time of the Diadochi (323-281 BC). Oxoniae: Oxbow Books, 2013