Historia fabulosa Alexandri Magni

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Historia fabulosa Alexandri Magni, cuius versiones posteriores permultae nobis cognoscuntur, primum saeculo fere III p.C.n. Graece conscripta est. Recensiones Graecae quinque nobis servantur, quarum antiquissima (interdum nuncupatione "Pseudo-Callisthenes", interdum "α" indicata) in uno, posteriores ("β", "γ", "δ", "λ") in pluribus libris manu scriptis exstant. E quibus versiones in aliis linguis mox factae sunt, Armenice, Syriace (e qua Arabice et Aethiopice), Hebraice, Russice necnon Latine. Versio Latina prima a Iulio Valerio confecta est, e qua mox recensiones mediaevales Francogallice, Anglice, Batavice et Theodisce scriptae sunt; e carmine Francogallico ab Alexandro Parisiensi facto nomen venit illorum versuum alexandrins, e syllabis duodecim structorum, quibus etiam hodie poëtae Francogallici utuntur. Versio Latina altera, a Leone archipresbytero titulo Nativitas et victoria Alexandri Magni confecta, non solum Latine sed et Theodisce et Suecice servatur. Recensio Latina anonyma eiusdem versionis, titulo Historia de preliis, progeniem numerosiorem reclamat, Theodisce, Francogallice, Anglice, Italiane, Bohemice, Polonice, Hungarice, Hebraice et Russice.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones selectae
  • Carolus Mullerus, ed., Pseudo-Callisthenes in Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 3 pp. 1-152 (vide pp. 535-723 versionis archive.org) (recensio α (Graece, Latine))
  • Guilelmus Kroll, ed., Historia Alexandri Magni (Pseudo-Callisthenes). Vol. 1. Recensio vetusta. Berolini: Weidmann, 1926 (recensio α (Graece))
  • Bernardus Kuebler, ed., Iulii Valerii Alexandri Polemi Res gestae Alexandri Macedonis translatae ex Aesopo Graeco. Lipsiae: Teubner, 1888 Textus (Iulius Valerius (Latine))
Philologica et historica
  • Adolf Ausfeld; Wilhelm Kroll, ed. Der griechische Alexanderroman. Lipsiae: Teubner, 1907. Textus
  • George Cary; D. J. A. Ross, ed., The medieval Alexander. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1956 (Paginae selectae apud Google Books)
  • P. Goukowsky, Essai sur les origines du mythe d'Alexandre. Nancei, 1978-81.
  • R. Merkelbach, Die Quellen des griechischen Alexander-Romans. 2a ed. Monaci, 1977
  • D. J. A. Ross, Alexander historiatus: a guide to medieval illustrated Alexander literature. Londinii: Warburg Institute, 1963
  • Richard Stoneman, Alexander the Great: a life in legend. New Haven: Yale University Press, 2008. ISBN 978-0-300-11203-0