Sesonchis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sesonchis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
<
SA
SA
n
q
>
Translitteratio Ššnq
Translatio Sesonchis

Sĕsōnchis,[1] Sĕsŏnchōsis[2] -idis, et ita porro (Hieroglyphice Ššnq, Demotice Ššnqy) est nomen Libycae originis complurium Pharaonum, praesertim in 22 Dynastia, inter quos sunt:

Magna confusio exstat, et fortasse sunt alii reges eiusdem nominis. Quoniam alii prius ignoti nonnumquam reperiuntur, confusio ad numerationem extendit, ita ut quando novum Sesonchis inter II et III denique agnotum est a doctis, numero "IIb" (seu "IIs") donatus est.

Alii Sesonchides[recensere | fontem recensere]

Aegyptii non Pharones[recensere | fontem recensere]

Erant etiam nonnulli huius nominis qui numquam regnaverunt, praesertim inter sacerdotes et ministros. Inter quos sunt:

  • Sesonchis Osorthonis I filius, summus sacerdos Ammonis patre regnante.

In mythistoriis Graecis[recensere | fontem recensere]

Exstant nonnulli Sesonchosides in fabellis mythistoricis Graecis, e.g.

In Bibliis[recensere | fontem recensere]

In Bibliis Sacris commemoratur "Sesac"[3] seu "Susac,"[4] rex Aegypti. Quoniam lingua Hebraica solet consonantes nasales ante mutas adsimilare, n absens facillime explicatur. Plerique igitur docti credunt hunc Sesac Sesonchin I repraesentare.

Appellatio Aegyptia nominis[recensere | fontem recensere]

Quoniam orthographia Aegyptia huius nominis nullos vocales certe subnutat, debemus ex aliarum linguarum transcriptionibus appellationem sciscitari:

  • Acchadice Šusanqu, Susinqu
  • Traditio Graeca Manethonis, ubi varie scribitur (ut supra): Σέσωγχις, Σεσώγχωσις, Σεσόγχωσις et ita porro.
  • Traditio Biblica:
    • Textus Hebraicus Massoreticus, ubi reperitur: "שִישַק" Šīšaq
    • Textus Graecus Septuaginta, ubi "Σουσακ(ε)ίμ" Sūsakīm
    • Textus Latinus Vulgatae, ubi "Sesac" et "Susac".

Duo sunt discrimina hic solvenda:

  1. His orthographis omnibus indicatur alteram vocalem esse productam, alteram correptam, sed non constat utrum priore and altera syllaba vocalis producatur.
  2. Quod ad hanc vocalem productam pertinet, neque patet utrum sit ō/ū an ē/ī.

(Harum de causa, linguis vernaculis multi scribunt nomen vel Sheshonq vel Shoshenq.)

Traditio Manethonis sola vocalem in altera syllaba producit, aliis omnibus in priore syllaba producente, ergo facillime coniecturari potest eum vocales commutavisse a "*Sōsĕnchide".

Fere omnibus traditionibus vocalis prducta est aut ū aut ō. Solum in Textibus Massoretico et Vulgato invenimus ī aut ē—neque huius textus omnibus in locis! Quod semel in Vulgato, et ubique in Septuaginta ū invenimus, facillime coniecturari potest docti antiqui Linguae Hebraicae vacilavisse inter "שישק" Šīšaq et "שושק*" *Šūšaq—litteris iod (י) et vau (ו) simillimis visu.

His omnibus cognitis, maxime verisimile videtur nomen Ššnq appellatum esse fere ut Šōšǝnq (/ˈʃoːʃn̩q’/).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Manethonis fragmentis 60, 61, apud Syncellum p. 82
  2. Manethonis fragmento 35, apud Iulium Africanum fr. 11, et Syncellum pp. 66—7, 83, 103
  3. 1 Reg. 14:25
  4. 1 Reg. 11:40, 2 Par. 12.