Henricus Rühmann

E Vicipaedia

Henricus (Heinz) Rühmann (natus die 7 Martii 1902 Assindiae nomine Heinrich Wilhelm Rühmann, mortuus 3 Octobris 1994 in Bavariae oppido Berg) clarus actor Theodiscus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Parentes eius Assindiae primo tabernam, ab anno 1913 diversorium possidebant. Ibi Rühmann iam puer actor hospitibus gaudio fuit, carmina recitans. Anno 1915 parentes divortium fecerunt et mater cum tribus liberis Monachium commigraverunt. Rühmann gymnasium frequentabat, sed mox sibi proposuit, ut actor fieret. Itaque Monachii in schola theatri eruditus est. Rühmann deinde Vratislaviae, Hannoverae, Bremae in theatris agebat. Anno 1930 primo in pellicula (Die Drei von der Tankstelle) videbatur. Deinde in Germania celeberrimus factus est. Et inter tempus dictaturae nazistarum et post secundum bellum mundanum permultis in pelliculis egit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Rühmann die 1 Iulii 1939 Hertham Feiler actricem in matrimonium duxit. Quod non sine difficultatibus fieri potuit, quia nazistae Feiler propter avum Iudaicum actricem esse noluerunt. Cum Rühmann filium Petrum habuit.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Inter alias Rühmann etiam in his pelliculis egit:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Rühmann spectant.
  • Pagina elogii Heinz Rühmann (Theodisce)