Gulielmus Voigt

E Vicipaedia

Gulielmus Voigt
Wilhelm Voigt
Gulielmus Voigt
Imago ab aedilibus publicis facta anno 1906
Natus 13 Februarii 1849
Tilsae
Obiit 3 Ianuarii 1922
Luxemburgi
Vestis militaris in curiae Copenicensis museo exhibita.

Gulielmus Voigt sutor qui nomine “capitaneus Copenicensis” celeberrimus factus est.

Emit apud scrutorum mercatores vestes militares quas induit et 16 Octobris 1906 se capitaneum Borussicum simulavit. Nonnullos milites capitaneus falsus Berolini sistit et cum eis Ferrivia urbana citata Copenicum vectus est. Copenici in curia magistrum civium et arcarium in vinculas coniecit et thesarum publicum occupavit. Deinde captivos Berolinum ad custodiam vehi imperavit. Militibus imperavit alium dimidium horae curiam custodire. Ipse hamaxosticho Berolinum vectus est et vestibus civilibus indutis fugavit.

Decem diebus post in vinculas coniectus est quia quisdam cum quo ante in carcere fuerat consilia sciebat et eum prodidit, Caesar autem Gulielmus eius nominis secundus homini nefario nunc celeber facto veniam dedit.

Aliquo temporis spatio dives erat sed primum in bello, deinde pretiorum inflatione divitias suas amisit.

Pauper denique Luxemburgi anno 1922 mortuus est.

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Capitaneum Copenicensem spectant.
Instrumenta personalia