Henricus Cotta

E Vicipaedia
aedificium vetus Academiae saltuariae Tharandt (Saxoniae), 2006.

Ioannes Henricus vulgo Johann Heinrich Cotta (natus in domo saltuario ad Klein-Zillbach apud Schwallungen in Circulo Schmalkalden-Meiningen die 30 Octobris 1763; mortuus Tharandt in Saxonia die 25 Octobris 1844) fuit salturarius doctus Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cum a patre Wasungen instructus esset, annis inter 1784 et 1785 in Universitate Iensensi mathematicae, scientiis naturalibus, oeconomiae studuit. Inde triennium terras permensurabat Kaltennordheim in Circulo Schmalkalden-Meiningen.

Iam anno 1786 cursus venatoribus et saltuariis futuris consecratos frequentavit, quibus topographica mensura exerceretur. Quod ad silvestres scientias pertinet pater docuerat. Numerus discipulorum ita multiplicatus et, ut anno 1794 dux Carolus Augustus censuit academiam saltuariam in Zillbach esse aperiendam. Interim Cotta cursum honorum transiens anno 1795 saltuarius superior creatus est. Postquam magistri multi undique venissent, fama inter studiosos et extra Thuringiam aucta est. Anno 1800 Henricus Cotta Ysenacensis tribus saltuarii caput fiebat; tamen domicilium eius semper Zillbach manebat.

Anno autem 1810 in Saxoniam ad Tharandt iit artem suam in Geodetico Instituto instructurus: revera autem anno 1811 eum sequebantur et discipuli et magistri ex Thuringia et anno 1816 schola promota est ad veram academiam. Cotta autem usque mortem turbas saltuariorum Saxonicorum duxit, cum titulum consiliarii in saltuariis supremi nactus esset.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Scientifica[recensere | fontem recensere]

  • Systematische Anleitung zur Taxation der Waldungen, Berlin 1804 (Digitalisat)
  • Naturbeobachtungen über die Bewegung und Funktion des Saftes in den Gewächsen, mit vorzüglicher Hinsicht auf Holzpflanzen, Vimariae 1806
  • Grundriß zu einem System der Forstwissenschaft, manuscriptum praelectionis, 1813
  • Vorschriften zur künstlichen Holzzucht, 1814
  • Abriß einer Anweisung zur Vermessung, Beschreibung, Schätzung und forstwirtschaftlichen Einteilung der Waldungen etc., Dresdae 1815
  • Tafeln zur Bestimmung des Inhalts und Wertes unverarbeiteter Hölzer, Dresdawe 1816
  • Anweisung zum Waldbau, Dresdae 1817 (hc in interreti (quarta editio)
  • Entwurf einer Anweisung zur Waldwerthberechnung, Dresdae 1818 (hic in interreti)
  • Die Verbindung des Feldbaues mit dem Waldbau oder die Baumfeldwirthschaft, Dresdae 1819-1822
  • Anweisung zur Forst-Einrichtung und Abschätzung, Dresdae 1820 (hic in interreti)
  • Hülfstafeln für Forstwirthe und Forsttaxatoren, Dresden 1821 (Digitalisat)
  • Grundriß der Forstwissenschaft, Dresdae et Lipsiae 1832 (hic in interreti)
  • Der Kammerbühl nach wiederholten Untersuchungen aufs neue beschrieben, Dresdae 1833

Autobiographica[recensere | fontem recensere]

  • Aus meinem Leben, apud: „Sylvan“, Marburgi et Cassellae 1819

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Cotta spectant.