Gulielmus Byrd II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Byrd II anno aetatis suae 50.
Signum historicum castrorum Gulielmi Byrd per expeditionem ad mensurandos fines in Comitatu Henry Virginiae, 1728.

Gulielmus Byrd II (28 Martii 167426 Augusti 1744) fuit plantarius et auctor Comitatus Urbis Caroli Virginiae. Conditor Ricmondiae habetur.

Sua vita proprietates optimatum colonicorum Britannicorum et identitatis Americanae emergentis monstravit. Sua educatio res classicas, tirocinium cum procuratoribus negotii Londiniensibus, et studia legitima comprehendit. Causidicus factus, publicus Virginiae procurator diutine meruit, Londinii praecipue situs, ubi crescenti gubernatorum regalium potestati adversatus est. Socius Societatis Regalis vaccinationem variolarum suasit.[1]

Virginiam reditus, fundum auxit, legatus House of Burgesses electus est, et in Concilio Gubernatoris Virginiae meruit, etiam concilium civitatis appellatum, ab 1709 usque ad mortem anno 1744. Militias comitatus tribunus militum imperavit, et expeditiones mensurae secundum fines Virginiae et Carolinae et in Colle Septentrionali duxit. Inter sua ausa fuerunt colonia Helvetica in montana Virginiae meridioccidentalis regione et fodinae ferri in Germanna et Fredericksburgi institutae.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Encyclopedia Virginia, Byrd (1674–1744). Virginia Foundation for the Humanities, Charlottesville, Virginia. Colonial History editor, John Kolp, instructor of U.S. History at Augustana College, Illinois, and former professor of history, U.S. Naval Academy.
  2. Encyclopedia Virginia, "William Byrd (1674–1744)."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Byrd II, William. 1929. Histories of the Dividing Line betwixt Virginia and North Carolina. Raleigh Carolinae Septentrionalis: North Carolina Historical Commission.
  • Byrd II, William. 1941. The Secret Diary of William Byrd of Westover, 1709–1712. The Dietz Press.
  • Byrd II, William. 2009. The History of the Dividing Line betwixt Virginia and North Carolina: The Secret History of the Line. In The Heath Anthology of American Literature: Volume A : Beginnings to 1800. Ed. 6, ed. Paul Lauter, Richard Yarborough, John Alberti, Mary Pat Brady, Jackson Bryer. Bostoniae: Houghton Mifflin Harcourt Company. ISBN 0618897992.
  • Harrison, Mrs. Burton. 1891. Colonel William Byrd of Westover, Virginia. The Century 42 (2, Iunius): 163–179.
  • Katheder, Thomas. 2011. Provenance of William Byrd's Copy of Britannia Illustrata: Byrd’s London Bookseller Identified. . Abstractum.
  • Marambaud, Pierre. 1970. William Byrd of Westover: Cavalier, Diarist, and Chronicler. The Virginia Magazine of History and Biography 78(2): 144–183. JSTOR 4247559.
  • Treckel, Paula A. 1997. "The Empire of My Heart": The Marriage of William Byrd II and Lucy Parke Byrd. The Virginia Magazine of History and Biography 105(2):125–156. JSTOR 4249635.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]