Green Day

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dies Viridis

Green Day[1] (Latine: Dies Viridis), aliquando Greenday scriptum, est grex rockicus Americanus habens tres praecipuos socios: Billie Joe Armstrong (cithara, vox principalis), Mike Dirnt (cithara gravis, vox secunda), et Ter Sedatus (Tre Cool, tympana). Grex in mundo punkrockico in auliolo 924 Gilman Street Berkeleiae Californiae primum consociati sunt. Eorum primi disci pro Lookout! Records nomine libero (independent label) multos fautores attraxit, quorum aliqui se a grege deinde abalienabant, grege a maiore nomine (major label) conducto; nihilominus, Dookie, gregis primus maioris nominis discus, successus inrumpens (breakout success) anno 1994 fuit, qui plusquam 10 milliones rerum in Civitatibus Foederatis vendidit.[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Formatio et primi anni (1986–1993)[recensere | fontem recensere]

Anno 1987, amici Billie Joe Armstrong et Mike Dirnt (quattuordecim annos agentes) gregem Liberos Dulces (Anglice: Sweet Children) creaverunt. Prima praesentatio die 17 Octobris 1987 accidit in Rod's Hickory Pit in vico Vallejo Californiae, ubi laborabat mater Armstrong.[3] Anno 1989, Armstrong, Dirnt, et Ioannes Kiffmeyer (nomine falso "Al Sobrante") Diem Viridem formaverunt, nomine ad cannabinem spectante.[4] In horto collegii Contrae Costae, collegii secundarii Sancti Pauli Californiae, ubi Kiffmeyer erat alumnus, grex primam praesentationem dedit.[5]

Grege canente audito, Laurentius Livermore, qui in Cave periodico gitarram? cecinit et societatem Discos Cave gubernabat, gregi pactum dedit: gregem cecinisse, dixit, sicut The Beatles in stadio Shea.[6][7] Anno 1989 primum discum EP, Mille Horae, ediderunt, et mox primum album LP, 39/Smooth.

Stilus et influentiae[recensere | fontem recensere]

Musica[recensere | fontem recensere]

Gregis carmina offerunt gitarram distortam, tympana insanientia, et bassum electronicum altum et praegravem. . . .

Plurimi suorum carminum cito agunt et brevia sunt, minus quam quattuor minutos. Hoc genus musicae aliorum gregum similis est qui apud 924 Gilman Street annis 1980 exeuntibus et 1990 ineuntibus canebant: Crimpshrine, Mustelae Eiulantis, The Mr. T Experience, Actionis Hederae, et aliorum gregum.

Primus Diei Viridis sonus saepe aequiparabat ad sonum gregum undae primae sicut Ramones, The Clash, et Buzzcocks.[8]

Verba[recensere | fontem recensere]

Billie Joe Armstrong in Castra Didii canit

Verba carminum gregis usitate sunt inornata, impolita, simplicia, sincera, aspera, et interdum subinsulsa et insolentia. Argumenta frequentissime sunt alienatio ("Jesus of Suburbia," "Boulevard of Broken Dreams," "Reject"), hysteria ("Basket Case," "Panic Song"), amor adolescens ("She," "80"), et effectus medicamentorum illicitorum ("Geek Stink Breath," "Green Day").

Exemplum carminis ad amorem adolescentem est "At the Library." Die 22 Ianuarii 1998 in tabula rerum gestarum in situ interretiali AOL, Latine sic sunt edita verba huius carminis, "In Bibliotheca":

Heus, me aspiciens,
Dic vere quid videas.
Sed statim te avertis.
Verba utilissima quaero.
Ad te accedere timeo.
Opportunitas languescit.
Longe oculos fixens:
Mox tu exis?
Tantum indigeo tempore.
Quid imprimis me conturbat?
Similes tui mihi incognitae.
Quos colores tuos adoro?
Quid talem dolorem affert,
Cur sic dementio?
Quos colores tuos adoro?
Cur iam tibi exeundum fuit?
Cur tibi egrediendum fuit?
Eheu! sors me recontigit:
Puella cum amatore abiit.
Fortasse reconveniemus.

Consilia alia[recensere | fontem recensere]

Pinhead Gunpowder, The Frustrators, The Network. . . .

Socii in itinere[recensere | fontem recensere]

Socii in sessionibus[recensere | fontem recensere]

Prior socius[recensere | fontem recensere]

Discographia[recensere | fontem recensere]

Datum Titulus Societas
Aprilis 1990 39/Smooth Lookout! Records
17 Ianuarii 1992 Kerplunk! Lookout! Records
1 Februarii 1994 Dookie Reprise Records
10 Octobris 1995 Insomniac Reprise Records
14 Octobris 1997 Nimrod Reprise Records
3 Octobris 2000 Monitio (Warning) Reprise Records
13 Novembris 2001 International Superhits! Reprise Records
2 Iulii 2002 Shenanigans Reprise Records
21 Septembris 2004 Imbecillus Americanus (American Idiot) Reprise Records
15 Maii 2009 Saeculum XXI Depressionis (21st Century Breakdown) Reprise Records
21 Septembris 2012 ¡Uno! Reprise Records
9 Novembris 2012 ¡Dos! Reprise Records
7 Decembris 2012 ¡Tré! Reprise Records

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus[recensere | fontem recensere]