Musica rock

E Vicipaedia

(Redirectum de Musica Rockica)
-5 (maxcorrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Rock vel musica rockica vel musica rock est genus cuiusdammodi musici, in parte meridiana Civitatum Foederatarum Americae circa annum 1950 exorti. "Rockistarum" prodromi sive "antesignani nigritae" fuerunt, inter quos Chuck Berry, Little Richard, Bo Diddley, Fats Domino. Primaevum illud rock (quod voce "rock 'n roll" indicari solet) e musica blues, "nigritarum" propria, "eque" genere rhythm and blues vocato natum esse videtur. Cum autem ad "albicolores" musica rock transiisset, vim etiam musicae rusticanae (Anglice: country) subiit. Ab his initiis musica rock ad totum orbem terrarum mox propagata annis paucis ita crevit, ut alia omnia musicae popularis genera numero studioque auscultantium facile superaret.

Musica rock haud facile finitur. Voce canit unus vel plures; his succinere solent citharae electricae citharaque "gravisona" ac tympanum; accedunt interdum saxophonum, tuba recta, tuba diductilis, instrumenta alia. Modorum ictus vehementior percipitur, unde in auscultantium animis vix "coercibilis" tripudiandi libido nonnumquam excitatur.

Rockistae omnium notissimi Beatles exstiterunt, nempe grex Britannorum Liverpulensium, quorum nomen "scarabaeos" sonat.

[recensere] Musici qui sonant rock

[recensere] Carmina quae canta sunt Latina lingua

[recensere] Vide etiam


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia