Laurentius Livermore

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Laurentius Livermore (Anglice: Larry Livermore), natus Detroiti die 28 Octobris 1947, est Americanus musicus, compositor, discorum editor, scriba de rebus musicis, et societatis Discorum Cave conditor. Nomen et cognomen designant laboratorium Lawrence Livermore National Laboratory, quod, pars Universitatis Californiensis, armamenta nuclearia Livermoriae in California experitur.

Anno 1984, Livermore Cave periodiculum Laytonvilliae Californiae condidit, quod usque ad annum 1995 edidit. Proximo anno, creavit The Lookouts, gregem punkum—cuius tympanistes, Ter Sedatus, duodecim annos tum egit, sed postea in grege Die Viridi tympana canit. The Lookouts inter annos 1985 et 1990 fecerunt duos discos LP, One Planet, One People et Spy Rock Road, et duos discos EP, Mendocino Homeland et IV, in quibus Livermore cantavit et gitarram cecinit.

Livermore et amicus David Hayes societatem Cave Discos anno 1987 condiderunt, quae discos gregum Actionis Hederae, Diei Viridis, Insolentes, Mustelae Eiulantis, et aliorum gregum punkorum, quorum multi concentus saepissime dabant in atriolo 924 Gilman Street Berkleiae Californiae edidit. Hayes anno 1989 discessit, et Livermore praeses et possessor societatis mansit, donec ipse anno 1997 societatem vendidit.

Anno 1992, Livermore et Patricius Hynes gregem Homines Batatarum creaverunt, qui duos discos LP (Now et Iceland), duos discos EP (On the Avenue et All My Yesterdays), et cum grege Canadiensi Cub discum EP (The Beautiful and Damned / The Day I Said Goodbye) vulgaverunt.

Ab anno 1987 usque ad annum 1994, Livermore in Maximum Rocknroll periodico opiniones constanter ponebat, et ab 1994 ad praesentiam similiter in Punk Planet menstruo periodico scribit.

Novum Eboracum et Londinium imprimis habitat, post 2006 praecipue Novum Eboracum. Autobiographiam confecit, quam librum non edidit, sed paginas manu scriptas in capsa sub lecto reservat.

Nexus[recensere | fontem recensere]