Gorgopotamus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gorgopotamus
Nomen vernaculare Γοργοπόταμος
IPA []
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Phthiotis
Demus Lamia
Numerus incolarum 3886
(census anni 2010[1])
Latitudo 38° 47' N
Longitudo 22° 28' E
Cursuale
Situs Gorgopotami in Graecia
Gorgopotamus (Greece)
Gorgopotamus
Gorgopotamus

Gorgopotamus (Graece: Γοργοπόταμος) est vicus 3886 incolarum (status: 2010) in Phthiotidis regione Graeciae Mediae prope Lamiam urbem situs. Notus est ob pontem ferriviarium anno 1942 ab excursoribus destructum, quod symbolum resistentiae contra Germanos Graecae factum est.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomine Alpospeta (Αλπόσπητα n.pl.) locus anno 1912 commune factus est, anno 1940 Alepospita (Αλεπόσπιτα), anno 1985 tandem Gorgopotamus nominatus est. Anno 1997 demus factus a die 1 Ianuarii anni 2011 cum Lamia urbe coniuncta est, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[2]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Gorgopotamus paucis chiliometris a Lamia in meridiem versus sita est. Nomen a flumine homonymo repetit, quod ponte ferriviario noto transitur. Flumen in monte Oeta in altitudine 2180 metrorum scaturit et, postquam aquosus per saltus saxosis in vallem decidit, Sperchium influit. Aliis rivis ac lacibus regionis species efficitur.

Weblinks[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.
  2. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae