Latinitas bona

Caradocus Lancarbanensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Caradocus Lancarbanensis (Cambrice Caradog o Lancarfan) fuit auctor Vitae Gildae mythistoricae, in qua fabulam reperimus de tribus et viginti fratribus Gildae narrantem regi Arthuro resistentibus, quorum unus, Hueil nomine, ab Arthuro interfectus est.

Caradocus fuit monachus monasterii Lancarbanensis (hodierni Glamorganensis comitatus) et Galfridi Monemutensis aequalis, qui in fine libri circa annum 1138 scripti, cui titulus est Historia regum Britanniae, ait se Caradoco mandare, ut de Britannorum regibus, qui post regem Arthurum regnaverunt, historiam scribat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]