Glastonia

E Vicipaedia
Wikidata Glastonia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°8′55″N 2°42′50″W
Numerus incolarum: 8 932, 8 932
Situs interretialis
Nomen officiale: Glastonbury

Gestio

Procuratio superior: Mendip

Glastonia[1][2], vulgo Glastonbury, est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nundinae tenebantur ab anno 1319, mercatus autem ab anno 1129.[3] Homines fere 8 900 nostro tempore ibi habitant. Glastonia ab oppido Street flumine Brue separatur.

Abbatia Glastoniensis anno circiter 700 a rege Wessexiae Ina conditam esse traditur. Saeculo XI aucta, anno 1184 combusta, saeculo XIII ineunte e novo aedificata est. Ruinae hodie a peregrinatoribus permultis visitantur.

Ecclesia S. Ioannis, quae anno 1403 collapserat, saeculo insequenti restituta est. Ecclesia S. Benedicti iussu abbatis Ricardi Beere anno 1520 renovata est. Tribunal (ita et Anglice appellatum), aedes haud modestissima saeculo XV constructa et ab eodem abbate perfecta, olim curiam iustitiae abbatialem, hodie museum historicum Glastoniense continet. Media platea nundinarum (Market Place) miliarium nomine Eleanor Cross a Beniamino Ferrey anno 1846 designatum est.

Turris summo monte Glastoniensi (Glastonbury Tor) eminens, saeculo XIII surrecta, fuit olim ecclesiae S. Michaelis pars e qua omne aliud iam diu deletum est. Prope Glastoniam oppidum lacustre, inter annos circiter 250 a.C.n. et 50 p.C.n. frequentatum, ab Arthuro Bulleid anno 1892 repertum, annis insequentibus e paludibus ab archaeologis effossum est.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Hospitium George Hotel media Glastonia sita

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Glastoniam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 51°8′55″N 2°42′50″W • OpenStreetMap • 7292381 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday • Store norske Lexikon