Garcias III Sanctii filius (rex Pampilonensium)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regnum Navarrae sub Garcia tertio.

Garcias III Sanctii filius (Hispanice: García III Sánchez; Vasconice: Gartzia III.a Santxez) etiam Garcias Naierensis (H: García el de Nájera) fuit rex Pampilonensium, qui natus est circa annum 1020, et rexit ab anno 1035 usque ad mortem anno 1054. Fuit filius Sanctii Maioris et Dominae Muniae Castellae.

De vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1035 Regnum Pampilonensium divissum est inter filios defuncti patri, et Garcias primogenitus regnum patrimoniale accepit, dum fratres acceperunt Castellam et Aragoniam.

Pugnavit continenter contra Mauros, et cepit urbem Calagurrem.

Monasteria dua condidit: Monasterium Naierense Sanctae Mariae Regiae et Monasterium Sancti Aemiliani deorsum spectantis.

Anno 1038 comissam Fiuxii in matrimonium duxit, quae filios decem genuit regi.

De bello in Castellam[recensere | fontem recensere]

Garcias fratre Ferdinando Castellae auxilium dedit in pugna contra regem Legionis, Veremundum III ab anno 1037.

Veremundo victo, Ferdinandus se rex Legionis coronavit et anno 1054 bellum contra fratrem Garciam gessit, terras Alavae et Aucae capiendi causa. Ita reges pugnaverunt proelium apud Altaporcam 1 Septembris huius annus. Garcia victo et defuncto, Castella cepit terras Pampilonensium.


Antecessor:
Sanctius III Maior
Rex Pampilonensium Arrano Beltza.svg
1035–1054
Successor:
Sanctius IV Garciae f.