Linux

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de GNU/Linux)
Ubuntu: GNU/Linux cum systemate fenestrarum GNOME.
Linus Torvalds, qui Linucem systematum administrativorum nucleum creavit.

Linux, signum mercatorium Linux®, dicitur omnia systemata administrativa computatralia quae nucleum Linucem comprehendunt. Haec systemata, quamquam ubique simplius Linux appellantur, a rerum informaticarum peritis saepe potius GNU/Linux appellantur, quod omnia haec systemata multis programmatibus ab incepto GNU prolatis utuntur.

In mundi mercatu, Linux est unus ex variis alternis systematis Microsoft. Linux autem a communione programmatorum creatus est, sicut Vicipaedia. Non solum gratis, sed etiam apertus est, quare haec programmata libera ab omnibus usoribus inspectari et elaborari possunt.

In familia Linux Chrome OS praeclarum reperitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Linux ex cogitatione Lini Torvalds anno 1991 ortus est. Linus enim, qui systema Minicem amabat, hoc systema systemati Unici simile factum haud putabat esse perfectum, maluitque novum systema administrativum creare modo ad se delectandum et ad se informaticam melius discendum.

Postea, die 17 Septembris anno 1991, Linus suo systemati administrativo versionem 0.1 nuclei creavit.

Tandem anno 1992 Orestes Zborowski Linucem X Server excogitavit ad non solum systema texticum sed systema graphicum quoque habendum.

Anno 1994 demum Linus versionem 1.0 praebuit post versiones 66 medias.

Distributiones[recensere | fontem recensere]

Linux exsistit in multis formis, quae species Linucis distributiones appellantur.[1] Quaeque distributio suum nomen proprium habet. Una distributio hodierna populo grata est Ubuntu.

Alia exempla distributionium Linucis sunt:

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Linucem spectant.