Formula Trinitaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pronuntiatus formulae Trinitariae Latinus

Formula Trinitaria est locutio qua religioni Christianae haerentes fidem suam exprimunt. Locutio plena Graece in evangelio Matthaei (28.19) praedicitur, εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ Ἁγίου Πνεύματος, ibique Iesus post resurrectionem discipulis nationes omnes ad fidem his verbis baptizandas praecepit. Quae verba Latine sonant in nomine Patris et Filii et Spiritús Sancti.

Basmala Mahomedanorum taliter incipit sed aliter pergit.