Basmala

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Locutio "Basmala" quater calligraphice scriptum. India australis, saec. XIX exeunte; Museum Brooklyn 59.206.8

Basmala vel scriptura Arabica بسمل, aliter Bismillāh بسم الله‎, est nomen illius locutionis qua incipiunt fere omnia capitula Alcorani. Locutio plena بسم الله الرحمن الرحيم, litteris Latinis b-ismi-llāhi l-raḥmāni l-raḥīmi, Latine sonat "In nomine Dei Misericordis Miseratoris". Qui religionem Islamicam colunt saepe haec verba Arabice repetunt et inscribunt.

Taliter incipit formula Trinitaria Christianorum, sed aliter pergit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]