Flavius Nevitta

E Vicipaedia

Flavius Nevitta (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir militaris ac publicus Romanus origine Germanica saeculi quarti fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Nevitta anno 357 in exercitu Iuliani Caesaris ad Rhenum fortiter contra Iuthungos certavit[1]. Anno 361, cum Iulianus Augustus proclamatus bellum civile contra Constantium II imperatorem pararet, Nevitta magister equitum per Gallias nominatus est et tertiam partem exercitus Iuliani per Rhaetiam in hostem duxit[2] et Succos nullo resistente occupabat[3]. Anno 362 cum Claudio Mamertino consulatum gessit[4]. Eodem anno inter iudices fuit, qui Calchedontis contra inimicos Iuliani - inter alios et Flavium Taurum et Flavium Florentium consulares - egerunt[5]. Dux equitum Nevitta et expeditioni Persicae Iuliani anno 363 interfuit et ad Euphraten flumen processit[6] et inter oppugnationem oppidis Maozamalchae certavit[7]. Iuliano in expeditione necato Nevitta cum aliis Gallis ducibus militum ut Dagalaifo atque Victore et Arintheo, qui ex oriente orti sunt, candidatum imperii quaeritabat[8]. Nihil postea de eo novimus. Forsitan Iovianus novus imperator Christianus eum ab officio dimisit, quod Nevitta fautor religioni Romanae fuit, fortasse Iovianus eum removit, quod alium candidatum imperatoris adiuvaverat.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res Gestae, XVII 6,3
  2. Op.cit., XXI 8,3
  3. Op.cit., XXI 10,2
  4. Loc.cit., § 8
  5. Op.cit., XXII 3,1-2
  6. Op.cit., XXIV 1,2
  7. Op.cit., XXIV 4,13
  8. Op.cit., XXV 5,2
  9. Klaus Rosen, Julian, Kaiser, Gott und Christenhasser, Stuttgardiae 2006, p. 376


Antecessores:
Flavius Taurus et Flavius Florentius
Consul
362
cum
Claudio Mamertino
Successores:
Imp. Caesar Flavius Claudius Iulianus Augustus IV et Flavius Sallustius