Claudius Mamertinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Claudius Mamertinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator ac vir publicus Romanus saeculi quarti erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Claudius Mamertinus anno 361 ab imperatore Iuliano comes sacrarum largitionum nomiantus est, eodem anno praefectus praetorio Italiae et Illyrici factus est. Anno 362 consulatum gessit, una cum Flavio Nevitta. Illyricum anno 364 interim reliquit, nam Sextus Claudius Petronius Probus praefectus tum erat, anno 365 et hanc praefecturam iterum administravit.

Nuntio mortis Constantii II imperatoris anno 361 noniam allato Aquileia diu copiis Iuliani Caesaris, qui contra Constantium bellum civile adierat, resistebat. Mamertinus iussu Iuliani contra incolas acriter egit: decurios duos et ducem resistentium Nigrinus decapitari iussit[1]. Deinde Calchedontis in inimicos Iuliani - inter alios et Flavium Taurum et Flavium Florentium consulares - iudex fuit[2]. Anno 365 Claudius Avitianus olim vicarius Africae eum peculatus detulit. Se a magistratu recedere coactus est. In Italia et Illirico Vulcacius Rufinus eius successor factus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXI 12,20
  2. Op.cit., XXII 3,1-2
  3. Op.cit., XXVII 7,1-2


Antecessores:
Flavius Taurus et Flavius Florentius
Consul
362
cum
Flavio Nevitta
Successores:
Imp. Caesar Flavius Claudius Iulianus Augustus IV et Flavius Sallustius