Flavius Belisarius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Flavium Belisarium veterem a sinistra imaginis parte situm Franciscus Andreas Vincent anno 1776 pinxit.

Flavius Belisarius (Graece: Βελισάριος) fuit magister militum imperatore Augusto Iustiniano eius nominis primo regnante. Natus est circa annum 505; mortuus est anno 565. Uxorem duxit Antoninam.

De vita[recensere | fontem recensere]

Belisarius verisimiliter natus est in oppido nomine Germane vel Germania circa annum 505. Adulescens fuit in Byzantino exercitu bucellarius Iustini eius nominis primi. Illo mortuo, magister militum in orientali parte regni Byzantini est factus ut contra Persas pugnaret. Mense Iunio anni 530 Persas Darae vicit, sed postea ante Euphratem revictus est. Mense Ianuario anni 532 seditio "Nica" nomine exarsit, et Belisarius illam severe repressit.

Flavium Belisarium Iacobus Ludovicus David anno 1781 pinxit

Annis 533534, regnante Gelimero, Vandalorum re, Flavius expeditionem contra Vandalos duxit, et illos in pugnis "ad decimum" atque apud "Tricamarum" vicit. Annis 535548 expeditionem in Italia contra Gothos duxit. Anno 535 etiam consul nominatus est. Capta Ravenna, Gothi Italiae coronam ei porrexerunt, sed recusavit. Cum Iustinianus Belisario invideret, eum in patriam ut pugnat in Syria revocavit. Anno 548, victis copiis Syrorum, in Italiam redivit sed, cum exiguum militium numerum haberet, profligatus est. Anno 549 profligavit copias Moesiae. Anno 559 profligavit Hunnos. Anno 562 Iustinianus actionem perduellionis Belisario intendit, sed accusatio fuit falsa. Anno 565 Flavius Belisarius mortuus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus Augustus IV et Flavius Decius Paulinus Iunior
Consul
535
sine collega
Successores:
Post consulatum Belisarii Proximus consul: Flavius Ioannes (anno 538)