Figulus

E Vicipaedia
Figulus cum torno figlino

Figulus est artifex, qui ex argilla opera fictilia fecit. Ab antiquitate torno figlino utitur, quem Daedali nepos invenire dicitur. Seneca dicit secundum Posidonium Anacharsim rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur, invenerit[1]. Plinius Maior autem, ut Dibutades Sicyonius figulus primus invenerit ex argilla facere similitudines[2]; nam et statuas minores figuli Graeci fecerunt. Inscriptionum testimoniis liquet, ut collegia figulorum in quibusdam municipiis et coloniis erant.

Figulus (Civitates Foederatae, 1904)

Dicit Hesiodus:

καὶ κεραμεὺς κεραμεῖ κοτέει καὶ τέκτονι τέκτων,
καὶ πτωχὸς πτωχῷ φθονέει καὶ ἀοιδὸς ἀοιδῷ[3],

quod Nicolaus Valla vertit:

Invidet aut figulus figulo vel egenus egeno,
Sive faber fabro, dulcisque poeta poetae.[4]

,

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Epistulae morales ad Lucilium, XC 30.
  2. Hist. nat. XXXV 12, 43.
  3. Opera et Dies, 25-6.
  4. Hesiodi Opera et dies, quod in Georgicis imitatus est Vergilius opus. Lutetiae 1509. Textus apud Gallica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis sub verbo