Extractio olei schisti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Officina experimentalis olei schisti extractionis Shell Oil societatis in Depressione Piceance Colorati septentrio-occidentalis sita

Extractio olei schisti est ratio petrolei inusitati fabricandi, quae hydrogenium schisti bituminosi in oleum schisti convertit per pyrolysin, hydrogenationem, vel dissolutionem thermicam. Oleum captum ad oleum combustibile adhibetur, aut gradu tollitur ut specificationibus officinae destillationis respondeat, per additionem hydrogenii et amotionem impuritatum sulphuris et nitrogenii.

Haec extractio plerumque super terram (ex situ) fit: schistus ex metalli ablatus in officina chemica elaboratur. Certis artibus recentibus fabrica sub terris (in situ) fieri potest: calore adhibeto, oleum per puteos extrahitur.

Prima descriptio processus ad saeculum X refertur. Anno 1684 Magna Britannia primas litteras patentes processus dedit. Industria extractionis saeculo XIX elaborata et pervulgata est. saeculo XX deminuta est post inventionem copiarum olei vulgaris, sed magna petrolei pretia ab initio saeculi XXI ad studium renovatum duxerunt, atque ad elaborationem novarum artium extractionis.

Anno 2010 magna olei schisti extractio in Estonia, Brasilia, Sinisque conficitur. Plerumque ratione oeconomica fieri potest tantum in terris quae oleo crudo carent. Rationes securitatis energeticae quoque auctum industriae impulerunt. Critici extractionis olei schisti quaestiones de cura naturae proponunt, exempli gratia, de ramentorum eliminatione, de magno aquae usu, de aquae contaminatae dispensatione, de aëris pollutione.


stipula Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!