Escherichia coli

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Microscopica bacterii Escherichiae coli imago

Classis : Gamma Proteobacteria 
Ordo : Enterobacteriales 
Familia : Enterobacteriaceae 
Genus : Escherichia 
Species : Escherichia coli 
   

Escherichia coli,[1][2][3][4][5][6][7][8] rarissimo Escherichium coli,[9][2][4][5][6] saepissime abbreviata E. coli, est bacterium gram negativum familiae Enterobacteriacearum, usitate inventum in intestino inferiore animalium, quibus est sanguis calidus. Sunt plurimae E. coli varietates innocuae, sed nonnullae aliae, sicut serovare O157:H7, cibos hominum venenosos efficere possunt, quapropter producta cibaria revocari debent. Varietates innocuae sunt pars hospitum naturalium intestini, et in illo ad recipiendum vitaminum K2 et ad prohibendum bacteria pathogenica adiuvare possunt.

Escherichia coli, cum non est inclusa in intestino, facultatem supervivendi tempus breve extra corpus habet. Ita est indicium optimum contaminationis faecalis in exemplis circumiectorum. Bacterium faciliter in culturis coli potest, et geneticae eius sunt simplices, per quod hoc bacterium unum notissimorum organismorum prokaryoticorum est.

E. coli a Theodoro Escherich bacteriologo Germano anno 1885 inventa est,[10] et nunc inter Enterobacteriaceas gamma-proteobacteriorum circumscribitur.[11]

Varietates[recensere | fontem recensere]

Varietas E. coli est categoria inferior intra speciem, cui sunt illa adiuncta monodica, quae eam de varietatibus aliis Escherichiae. Hae differentiae sunt saepe moleculares, quamvis possunt mutare adiuncta physologiae bacterii. Exemplo varietas potiritur capacitatem pathogenicam aut potestatem uti carbonio. Per varietates varias E. coli saepe origo contaminationis faecalis in exemplis circumiecorum detegi potest.

Novae varietates E. coli per immutationem biologicam naturalem mutationis oriuntur, et nonnullae varietates potiriuntur adiuncta, quae animali hospitali nocere possunt. Varietates virulentae naturaliter efficiunt diarrhoeam in hominibus adultis valentibus aliae, e.g. O157:H7, morbum vel mortem in senibus vel hominibus immunitatis invalidae efficere possunt.

Varietas perpericulosa bacterii Escherichiae est Enterohaemorrhagicum Escherichium coli.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum International Code of Nomenclature of Bacteria: Bacteriological Code, 1990 Revision et capitulum tertium Rules of Nomenclature with Recommendations, atque tertiam divisionem Naming of Taxa, deinde Names of Genera and Subgenera, Rule 10a: "The name of a genus or subgenus is a substantive, or an adjective used as a substantive, in the singular number. . . ." Postremo Recommendation 10a: „The following Recommendations apply when forming new generic or subgeneric names. . . . 2. Give a feminine form to all personal generic and subgeneric names whether they commemorate a man or a woman." Secundum hoc nomen generis "Escherichia" (nominatum ex Theodoro Escherich) est genere feminino numero singulari.]
  2. 2.0 2.1 EcoSal Continually updated Web resource based on the classic ASM Press publication Escherichia coli and Salmonella: Cellular and Molecular Biology. Numero grammatico dubio.
  3. "Current research on Escherichia coli at the Norwich Research Park."
  4. 4.0 4.1 N. Nanninga, ed., Molecular Cytology of Escherichia coli (Academic Press: 1985). Numero grammatico dubio.
  5. 5.0 5.1 F. C. Neidhardt, et al., "Escherichia coli and Salmonella typhimurium," Cellular and Molecular Biology, vol. 1 (American Society for Microbiology: 1987). Numero grammatico dubio.
  6. 6.0 6.1 "Uropathogenic Escherichia coli" (UPEC). Numero grammatico dubio.
  7. ECODAB, "The structure of the O-antigens that form the basis of the serological classification of E. coli."
  8. "The bacteria that have left 18 dead, sickened hundreds and sparked economic and diplomatic disruptions across Europe are a lethal strain of Escherichia coli that has never been responsible for a human outbreak" (Wall Street Journal, 3 Iunii 2011, p. 1).
  9. "Escherichia coli O157:H7" (Vasingtoniae, D.C.: National Center for Zoonotic, Vector-Borne, and Enteric Diseases, Centers for Disease Control Division of Bacterial and Mycotic Diseases.) "What is Escherichia" et "Escherichia coli are."
  10. Feng P, Weagant S, Grant, M (2002-09-01). "Enumeration of Escherichia coli and the Coliform Bacteria". Bacteriological Analytical Manual (8th ed.). FDA/Center for Food Safety & Applied Nutrition 
  11. "Escherichia". Taxonomy Browser. NCBI .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • INPN France
Vide "Escherichiam coli" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Escherichiam coli spectant.