Eridanus (geologia)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Eridanus

Eridanus[1], vel flumen Balticum[2] (Anglice Baltic River), fuit maximum flumen praehistoricum loco maris Baltici. Rheno hodierno maior erat et Danubio hodierno vix minor.

Eocaeno ortus, Miocaeno longitudine et plenitudine maxime floruit. Postea Eridani pelvis siccationis glaciario operta est. In montibus Scandinaviae Lapponiae natus (confer Tornae vallem), per terras sinus Bothnici et maris Baltici fluebat, atque in Nederlandia et in locis ad septentriones a Nederlandia in mari Germanico sitis, deltam maximam habebat, quae haud minor quam delta fluminis Amazonum erat.

Harenae deltae Eridani pristinae facilius distinguuntur; in Nederlandia haec harenae albae (Nederlandice Witte Zanden) appellantur. In his particulae saxorum montium Scandinaviae septentrionalium inveniri possunt, quas glacies vere per flumen natans huc attulit.

Sucinum Balticum est resina taigae pristinae, quae in pelvi siccationis Eridani crescebat, sub glaciariis aetatis glacialis transformata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In linguis modernis Eridanos.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Overeem, I., Weltje, G. J., Bishop-Kay, C., Kroonenberg, S. B., 2002. The Late Cenozoic Eridanos delta system in the southern North Sea Basin: a climate signal in sediment supply? Basin Research, 13: 293–312.
  • Bijlsma, S., 1981. Fluvial sedimentation from the Fennoscandian area into the North-West European Basin during the Late Cenozoic. Geologie en Mijnbouw, 60: 337–345.
  • Gibbard, P. L., 1988. The history of the great northwest European rivers during the past three million years. Philosophical Transactions of the Royal Society, B.318: 559–602.
  • Lidmar-Bergström, Karna; Olvmo, Mats; Bonow, Johan M. (2017). "The South Swedish Dome: a key structure for identification of peneplains and conclusions on Phanerozoic tectonics of an ancient shield". GFF.
  • Zandstra, J. G., 1971. Geologisch onderzoek in de stuwwal van de Oostelijke Veluwe bij Hattem en Wapenveld. Mededelingen Rijks Geologische Dienst, NS 22: 215–260.