Flumen Amazonum

Latinitas bona
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Amazones (discretiva)

Amazonum fluminis cursus

Flumen Amazonum[1][2][3][4] (Hispanice Río Amazonas; Lusitanice Rio Amazonas[5]), est fluvius in America Australi situs, unus e duobus orbis terrarum longissimis, et, quo ad summam aquarum defluentem pertinet, maximus.[6][7]

Aquae capitales fluminis Apurimaci in monte Nevado Mismi paene centum annos maxime distans fluminis Amazonum fons aestimabantur, donec nova investigatio, anno 2014 facta, decreverit originem fluminis esse capitales fluminis Mantaro in Cordillera Rumi Cruz Peruviae aquas.[8] Flumina Mantaro et Apurímac uniuntur, et cum aliis tributariis flumen Ucayali constituunt, quod vicissim in flumen Maranonium supra Iquitum Peruviae defluit, quod civitates praeter Brasiliam praecipuam stirpem fluminis Amazonum aestimant. Brasiliani autem hanc partem Solimões supra confluentiam cum Flumine Nigro appellant,[9] quod Brasiliani flumen Amazonum appellant, ad Congressum Aquarum (Lusitanice Encontro das Águas) iuxta Manaus, maximam urbem ad flumen iacentem.

Per Peruviam et Brasiliam, id est Amazoniam, in Oceanum Atlanticum influit, maximo ex aliquot ostiis prope Belem de Para portum patente. Silvae pluviales Amazoniae ripas fluminis operiunt. Magnam diversitatem biologicam sustinet, inter animalia notissima manatus.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Amazonum aquae sic nuncupatae sunt ab anno fere 1552 e relatione explorationis Francisci de Orellana. Ille enim primus hoc flumen navigans contra exercitum pugnavit bellatricum quas cum Amazonibus comparavit. Nomen Hispanicum rio de las Amazonas ita datum est,[10] saepe etiam rio Grande de las Amazonas; quod nomen Latine ad pedem litterarum "maximum flumen Amazonum" transscripsit Abraham Ortelius in Theatro Orbis Terrarum.[11]

Maiores tributarii[recensere | fontem recensere]

Fons fluminis, cruce lignea designatus..
Despectus in Solimões, partem Fluminis Amazonum superioris.
Despectus ex aere in quemdam tributarium Amazonum.

Flumini sunt plus quam 1100 tributarii, quorum septendecim sunt plus quam 1500 chiliometra in longitudinem.[12] Nonnulla ex notioribus sunt:

Fauna[recensere | fontem recensere]

Colossoma macropomum (tambaqui, species magni momenti in piscatu Amazoniensi, in Flumine Amazonum nascitur.

Plus quam duae partes omnium specierum animalium in orbe terrarum in silvis pluvialibus Amazoniae habitant,[14] quae una sunt praegrandis silva tropica pelvisque fluviatilis, cuius area plus 5 400 000 chiliometrorum quadratorum extenditur. Quae silva biodiversitate est maxime opima silva tropica in orbe terrarum. Plus 3000 piscium species descriptae in pelve Amazoniensi hodie habitant, et plures paene quotannis inveniuntur.[15] Praeter pisces, flumen algas, brachyura, et testudines sustinet.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flumen (neut.) + Amazonum (gen. pl. fem.). "Flumen Amazonum vel Orellanae" (titulus capituli): Antonius de Herrera, Novis Orbis pars duodecima, sive Descriptio Indiae occidentalis (1624) p. 626; "Maragnonii sive Amazonum fluminis . . . cursus": titulus tabulae geographicae 1785.
  2. "Peperomia reflexa . . . juxta ripas fluminis Amazonum": A. von Humboldt; "Tropidacris latreillei . . . ad Amazonum flumen": Perty, 1832; "Schizocera hyaloptera . . . "Habitat ad Amazonum flumen": Perty, 1833[nexus deficit].
  3. "Amazonum fluvius" sive "amnis": Amazonum Fluv." in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~; "Rio de la Amazonas: Riviere des Amazones . . . Lat. Amazonum fluvius": Francisco Sobrino, Diccionario nuevo de las lenguas española y francesa (3a ed. Bruxellis, 1734) (Textus apud Google Books) pp. 506–507; "Amazonum fluvius": Ardelio Della Bella, Dizionario Italiano-Latino-Illirico (Ragusae, 1785), vol. 1, p. 77; "Amazonum amnis": A. von Humboldt, De Distributione Geogr. Plantarum pp. 92–94 Quaere "Amazonum"
  4. Rarius "amnis Amazonius" (David Morgan, "Adumbratio"; "fluminis Amazonis" (gen.): I. M. Marci, 1646 19 PUG 557 f. 120r.
  5. Etiam Hispanice Río de las Amazonas et Lusitanice Rio das Amazonas.
  6. Amazon River 
  7. Uereyen, Soner; Kuenzer, Claudia (9 December 2019). "A Review of Earth Observation-Based Analyses for Major River Basins". Remote Sensing 11 (24): 2951 .
  8. James Contos; Nicholas Tripcevich (Martius 2014). "Correct placement of the most distant source of the Amazon River in the Mantaro River drainage". Area 46 (1): 27–39 .
  9. Penn, James R. (2001). Rivers of the World. ABC-CLIO. p. 8. ISBN 978-1-57607-042-0 .
  10. "la boca del Río de Orellana, por otro nombre llamado Las Amazonas": capitulatio regalis cum Hieronymo de Aguayo die 11 Augusti 1552
  11. "Initium sumit . . . a Para, quae Portugallorum arx est in aestuario maximi fluminis Amazonum sub ipso pene aequatore sita: et desinit in trigesimo quinto gradu ab aequatore versus Austrum: quem ingentem terrarum tractum Portugalli sui juris esse profitentur": citatio de situ Brasiliae ex editione incerta Orteliana (inter 1570 et 1641) a Simone de Vasconcelos dempta in opere suo Notícias curiosas e necessárias das cousas do Brasil (1668). Quaere "Amazonum."[nexus deficit]
  12. Tom Sterling, Der Amazonas (Time-Life Bücher 1979), impressio Germanica octava, p. 20.
  13. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  14. World Bank (15 Decembris 2005). "Brazilian Amazon rain forest fact sheet" 
  15. Albert, J. S.; Reis, R. E., eds. (2011). Historical Biogeography of Neotropical Freshwater Fishes. Berkeleiae: University of California Press .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Friedhuber, Sepp. 2006. Uramazonas: Fluss aus der Sahara. Cum Klaus Giessner, Herbert Habersack, Gero Hillmer, et al. Ed. secunda. Tecklenborg: Steinfurt. ISBN 978-3-939172-01-7.
  • Hemming, John. 2008. Tree of Rivers: The Story of the Amazon. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 978-0-500-51401-6.
  • Hinrichs, Kai-Uwe. 1997. Ausgewählte Lipide in Sedimenten des Santa Barbara-Beckens und des Amazonas-Fächers. Zeugnis spätquartärer Paläoumweltbedingungen. In Edition Wissenschaft, Reihe Chemie, vol. 106. Marburg: Tectum. ISBN 3-89608-819-X.
  • Kane, Joe. 1990, 1993. Wir bezwangen den Amazonas. Bericht über die einzige internationale Expedition von der Quelle bis zur Mündung. Monaci. ISBN 3-426-26307-6, ISBN 3-426-77042-3.
  • Kubícek, Václav. 1989. Abenteuer Amazonas: Mit Kajak und Floss von den Quellen zum Atlantik. Zug: Bucheli, Stutgardiae: Pietsch. ISBN 3-7168-1769-4.
  • Semper, Frank. 1999. Tor zum Amazonas. [Rio-Caquetá-Gebiet]. Hamburgi: Sebr. ISBN 3-9805953-1-5.
  • Sterling, Tom. 1979. Der Amazonas. In Die Wildnisse der Welt. Ed. octava. Amstelodami: Time-Life.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad flumen Amazonum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 4°26′54″S 73°27′21″W, 0°42′28″N 50°5′22″W • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon