Ecclesia Omnium Sanctorum (Roma)

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Ecclesia Omnium Sanctorum Romae.
Ecclesia a via aspecta.
Interior ecclesiae pars.

Ecclesia Omnium Sanctorum (Anglice All Saints' Church; Italiane Chiesa Anglicana di Ognissanti) est templum Anglicanum Romae sita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Societas Anglicana cum venia Pii Papae VII primum anno 1816 Romae consedit. Horum libri parochiales ab anno 1825 incipiunt. Aedificia vero ecclesiastica, nisi Catholica Romana, ante Italiam coalitam et Romam anno 1871 caput novi regni factam struere non licebat. Anno 1880, comparata area in Via del Babuino (Rione Campo Marzio?) Scalis Hispanicis propinqua et mandatum est ut aedem excogitaret Georgius Edmundus Street, qui autem mortuus est mense Decembri 1881, aedificatione modo incepta. Iam 1883 inopia pecuniae patuit, cui Henricus Wasse, canonicus sacerdosque Anglicanorum, donando subvenit. Anno 1885, chorus conditus et tectus est, apud eum sacristia, super eam bibliotheca et organistrum effecta sunt, et turris choralis in tertiam altitudinis suae structa partem. Perfecta et inaugurata est ecclesia anno 1887, summa turris pars modo quinquagesimo ecclesiae anno (1937).

Architectura[recensere | fontem recensere]

Formam aedis Anglicanae Romae Georgius Edmundus Street aptavit secundum ecclesias ordinum mendicantium in Italia boreali, in superiore Medio Aevo et ante Reformationem structas, quas in itineribus Italicis iam viserat et in commentariis Brick and Marble in the Middle Ages: Notes of a Tour in Italy (1855) conscripserat. Itaque constructa est basilica latericia trium navium, cum transeptis inferius positis et apside novo modo in quattuor lateribus octagoni terminata, atque turri chorali octagona spirata ad latus. Interiora fornicibus cuspidis alternisque pilis constructis et columnis marmoreis; claristorium fenestris circularibus in loculamentis praeditum est. Navis tecta est aperte per templa, tantum chorus per costas transversas.?

Apparatus[recensere | fontem recensere]

Imagines rotundas? quattuor evangelistarum signorumque Christianorum super columnas pilasque navis mediae fecit Eduardus Burne-Jones. Fenestra vitrea navium lateralium seriem hominum sanctorum et factorum ex fabulis sacris ostendunt. Anno 1894, ecclesia organum tabulatum a Petro Conacher artifice Britanno factum adepta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gibson, Robert William. 1985. "Finances of All Saints Church in Rome." Accounting Historians Notebook 8 (1): 8.
  • Palmer, David H. 1981. Be-larged, Be-organed and Be-beautiful: A Short History of All Saints' Anglican Church Rome. Romae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Omnium Sanctorum (Roma) spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 41°54′30″N 12°28′44″E