East of Eden

E Vicipaedia
Primae editionis involucrum.

East of Eden ('Ad orientem ab Eden') est mythistoria Ioannis Steinbeck scriptoris Americani, praemio Nobeliano litterarum anno 1962 honorati, quam anno 1952 protulit ac magnum opus suum iudicabat, in quod omnia quae hucusque didicerat ponere voluit[1]. Hic liber statim in fastos librorum plurimum venditorum ingressus est. In hac mythistoria Steinbeck non iam sociales ut in Grapes of wrath sed morales quaestiones per Biblicam allegoriam adibat.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Ioannes Steinbeck duarum familiarum (Hamiltonii et Traskii) historiam inter bellum civile Americanum et primum bellum mundanum narrat. Narrator se nepotem Samuelis Hamilton esse per filiam Olivam dicit et in nonnullis capitulis prima persona utitur. Porro etiamsi pars primorum capitulorum in Conecticuta locantur, pleraque eventa huius mythistoriae in California in rivi Salinatis valle geruntur ubi Ioannes Steinbeck anno 1902 in lucem venit atque adolevit.

Praecipua themata tractata sunt malum et bonum in anima humana[2], virtus et vitium, odium et amor, culpae conscientia, liberum arbitrium. Etiam hymnum ad individualismum orditur[3] auctor cum adfirmat nil boni sive in musica sive in philosophia sive in poesi umquam e plurium collaboratione natum esse. Libertatem unicae mentis omnia bona quae magni pretii hominibus nunc esse videntur semper creasse. Eius personae saepe maiores sunt[4] sive in bonam sive in malam partem quam ut verae videri possint ut meretrix Cathy Ames quae suos parentes incendio de consulto interfecit atque eorum pecuniam furata est, postea autem eius benefactricem veneno de medio sustulit atque interim omnibus sexualibus depravationibus operam dedit, viros subigere et calcare cupiens. Statim post partum gemellos quos Adamo pepererat reiecit atque maritum qui ei saluti fuerat se retinere conantem pistolio sauciavit[5]. Personae malae saepe nomina littera C incipientia habentː Carolus, Caleb, Cathy (ut Cain).

Sub signo Cain[recensere | fontem recensere]

Eliae Kazan pellicula e quarta parte mythistoriae Ioannis Steinbeck ducta (1955). Iacobus Dean Caleb partes agebat.

Titulus ad versum Genesis[6] alluditː Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. Etenim Carolus Trask fratrem Adam in Conecticuta ad paternam villam interficere voluit quia pater donum natalicium quod ipse obtulerat negligebat atque rursus catulum a fratre donatum secum ubique circumferebat. Item postea inter gemellos ab Adam Trask (vel fratre Carolo, incertum enim est) genitos similis invidia oriturː Caleb quia minus amabilis est quam frater Aaron eum vexare incipit. Quondam Caleb patris amorem dum captare conatur ei pecuniam magnam offert quae damna ab eo nuper facta pensaret. At ille indignatur quod filius tantum lucrum in commeatu exercitui vendendo fecerit et donum aspernatur. Malle se addit quae ab illius fratre accepisset, hoc est honorem filii in collegio studentis (Aaron pastor fieri voluit). Perturbatus animi Caleb pecuniam comburit et fratrem Aaron ad lupanar a Cathy, gemellorum matre, rectum ducit et mater qualis sit ei revelat. Aaron improvisam rem perferre non potuitː aetatem ementitus nomen ad dilectum exercitus dat et in Europa mittitur ubi saeviebat primum bellum mundanum. Cuius morte post paucos menses nuntiata pater Adam haemorrhagia cerebri sternitur. Caleb fratris mortis culpam in sese reicit. Quae ultima auctoris inventa imprimis causa fuerunt cur nonnulli critici Steinbeck vituperarint quod melodramatico abuteretur.

Praeterea cum Adam amore Cathy capiebatur hortum deliciarum Eden instar uxori suae creare volebatː cui consilio ab ea relictus renuntiavit. Et in longo capitulo magnus sermo fit inter virum Sericum et sapientem, Lee nomine, Adamum Task atque Samuelem Hamilton de significatione illius Biblicae fabulae. Secundum Lee Deus peccati vitiique subigendi potestatem homini dedit (quod tamen e texto apocrypho elicitur[7]) et eius libertatem ita sanxit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jackson J. Benson, John Steinbeck, a Writer: a Biography (Penguin Books, 1990), 697, epistulam ad amicum citat: "I finished my book a week ago. […] Much the longest and surely the most difficult work I have ever done. […] I have put all the things I have wanted to write all my life. This is “the book.” If it is not good I have fooled myself all the time. I don’t mean I will stop but this is a definite milestone and I feel released. Having done this I can do anything I want. Always I had this book waiting to be written."
  2. Králová, Eva (2013). "Inseparability of good and evil as a challenge in Steinbeck's East of Eden", University Review: 51–57
  3. Cap. XIII.
  4. David Stewart McCright, East of Eden: Steinbeck's proclamation of human greatness, Iowa State University, 1990.
  5. Claire Warnick, Cathy Trask, Monstrosity, and Gender-Based Fears in John Steinbeck’s East of Eden, Brigham Young University, 2014.
  6. Iv.16.
  7. Steinbeck (vel saltem Lee) legit timshel (Genesis 4.7) quod interpretatur 'potes'.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]