0
Corrige et amplifica si potes.
| Nomina alia |
|---|
| zephirum (-i, n.) |
| zerum (-i, n.) |
| zerus (-i, m.) |
| zero (indecl.) |
| nihil (indecl.) |
| nulla (-ae, f.) |
Cifra (-ae, f.) (Arabice: صفر ṣifr) est 0 numerus qui nihil in rebus mathematicis significat. Numerus est quod inter unum et unum negativum est. Adhibetur in numeris Arabicis locumtenens; exempli gratia, 310 significat tres centurias, unam decadem, et nullas unitates.
Historia[recensere]
Hic numerus ignotus erat Romanis, quorum systemati numerorum non locumtenente opus erat. In calendario Gregoriano et calendario Iuliano, 0 non repraesentat annum: 1 p.C.n. sequitur 1 a.C.n..
Babylonii cifra primi usi sunt, ante 300 a.C.n.. Eius cifra fuit
sive cuneus duplex, et tantummodo adhibita est locum tentum. Palaeograece etiam cifra fuit, fortasse mutuata a Babyloniis, cum forma
, in seriis aetatibus simili ō litterae.
Christianis mediaevalibus qui Latine scribere potebant non cifra fuit, sed nulla usi sunt in epactis? ad diem Paschalem computandum. Primae tres epactae erant “nulla”, “xi”, et “xxii”, e.g. apud Dionysium Exiguum, in 525. Circa 725, Beda aut socius suus N littera (pro “nulla”) usus est inter alios numeros Romanos in tabula epactarum.
Indi cifra in arithmetica usi sunt. Brachmacottus in 628 de proprietatibus cifrae scripsit. Eo tempore cifra ut numerus iam adhibita est in Cambodia; posteaquam in Sinis et apud Musulmannos hic numerus inventus est, iniens Europam in saeculo 12.
Nomen zephirum adhibitum est a Leonardo Pisano in Libro Abaci (1202), qui inter primos libros Latine scriptos numeros Arabicos tractantes est.
Americani ante Columbum cifra usi sunt a saeculo 4 a.C.n.
Bibliographia[recensere]
- Barrow, John D. 2001. The Book of Nothing. Vintage. ISBN 0-09-928845-1.
- Diehl, Richard A. 2004. The Olmecs: America's First Civilization. Londinii: Thames & Hudson.
- Ifrah, Georges. 2000. The Universal History of Numbers: From Prehistory to the Invention of the Computer. Wiley. ISBN 0-471-39340-1.
- Kaplan, Robert. 2000. The Nothing That Is: A Natural History of Zero. Oxoniae: Oxford University Press.
- Seife, Charles. 2000. Zero: The Biography of a Dangerous Idea. Penguin USA (Paper). ISBN 0-14-029647-6.
- Bourbaki, Nicolas. 1998. Elements of the History of Mathematics. Berolini, Heidelberi, et Novi Eboraci: Springer-Verlag. ISBN 3-540-64767-8.
- Asimov, isaac. 1978. "Nothing Counts." In Asimov on Numbers. Pocket Books.
| Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes! |