Domus Aurea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rmn-social-header-1-.svg
Domus Aurea
Regio: Regio III
Genus aedificii: Domus principalis
Confectum seu sacratum: c. 68 p.C.n.
Patronus: Nero imperator
Architectus: nescitur
Blue pog.svg
Domus Aurea partim sub amphitheatro Flavio iacet.

Domus Aurea imperatoris Neronis testimonium dat tam ad potestatem et humanitatem Imperii Romani quam ad casum eius. Circa locum ubi hodie stat Amphitheatrum Flavium, Nero suum "rus in urbe" aedificatum curavit, lacu, vineis, tholoque aureo praeditum. Cum trecentis cameris, eleganter ornatis, domus locum Neroni pro festivitatibus magnis dedit. Mortuo autem imperatore, domus imperfecta iacebat. Otho igitur "nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quingenties sestertium ad peragendam Auream Domum,"[1] quae res pro certo infecta manebat, bellis mox inter Othonem, Vitellium, Vespasianum saevientibus. Imperatoribus Flaviis, qui Domum Flaviam construi iusserunt, Domus Aurea adhibita est in fundamentos Thermarum Traiani, et est oblita. Saeculo tamen quinto decimo, domus iterum est inventa sub thermis, et decorationes eius in formandam pictoralem illius temporis artem servaverunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!
Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!