Dominica in albis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dominica in albis est dominica post Pascha. Hac die octava paschalis, quae in liturgia Ecclesiae Catholicae Romanae sollemnis (cum Gloria missae et Te Deum liturgiae horarum) habetur, finitur.

In liturgia Lutherana dominica "Quasimodogeniti" appellatur, nomen a primis verbis Introitus huius dominicae capiens: Quasi modo geniti infantes, halleluja, rationabile sine dolo lac concupiscite, halleluja. (1 Petr. 2,2a)

Die 30 Aprilis 2000 papa Ioannes Paulus II decrevit, ut hic dies in Ecclesia Catholica titulo "Dominica misericordiae" celebretur. Hoc modo desiderium religiosae Polonicae Mariae Faustynae Kowalska (1905–1938) complevit, quae eo die canonizata est.[1]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]