Dies Viridis

E Vicipaedia

Pagina usque elaboratur...

Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.

Dies Viridis
Dies Viridis

Dies Viridis[1] (Anglice: Green Day) est grex rockicus Americanus habens tres praecipuos socios : Billie Joe Armstrong (cithara, vox principalis), Mike Dirnt (cithara gravis, vox secunda), et Ter Sedatus (Tré Cool, tympana). Grex in mundo punkrockico in auliolo 924 Gilman Street Berkeleyi in California primum consociati sunt. . . .

Index

[recensere] Historia

[recensere] Formatio et primi anni (1986–1993)

Billie Joe Armstrong in Castra Didii
Billie Joe Armstrong in Castra Didii

Anno 1987, amici Billie Joe Armstrong et Mike Dirnt (quattuordecim annos agentes) gregem Liberos Dulces (Anglice: Sweet Children) creaverunt. Prima praesentatio die 17 Octobris 1987 accidit in Rod's Hickory Pit in vico Vallejo in California, ubi laborabat mater Armstrong.[2] Anno 1989, Armstrong, Dirnt, et Ioannes Kiffmeyer (nomine falso "Al Sobrante") Diem Viridem formaverunt, nomine ad cannabinem spectante.[3] In horto collegii Contrae Costae, collegii secundarii Sancti Pauli in California, ubi Kiffmeyer erat alumnus, grex primam praesentationem dedit.[4]

Grege canente audito, Laurentius Livermore, qui in Vigilis gitarram cecinit et societatem Vigila! gubernabat, gregi pactum dedit : gregem cecinisse, dixit, sicut The Beatles in stadio Shea.[5][6] Anno 1989 primum discum EP, Mille Horae, ediderunt, et mox primum album LP, 39/Smooth.


[recensere] Successus emergens (1994–1996)

[recensere] Nimrod et Monitio (1997–2002)

[recensere] Idiota Americanus et renovatus populi favor (2003–hodie)

[recensere] Consilia et cogitata

[recensere] Stilus et influentiae

[recensere] Musica

Gregis carmina offerunt gitarram distortam, tympana insanientia, et bassum electronicum altum et praegravem. . . .

[recensere] Verba

Verba carminum gregis usitate sunt inornata, impolita, simplicia, sincera, aspera, et interdum subinsulsa et insolentia. Argumenta frequentissime sunt alienatio ("Jesus of Suburbia," "Boulevard of Broken Dreams," "Reject"), hysteria ("Basket Case," "Panic Song"), amor adolescens ("She," "80"), et effectus medicamentorum illicitorum ("Geek Stink Breath," "Green Day").

Exemplum carminis ad amorem adolescentem est "At the Library." Die 22 Ianuarii 1998 in tabula rerum gestarum in situ interretiali AOL, Latine sunt edita verba huius carminis, "In Bibliotheca" :

Heus, me aspiciens,
Dic vere quid videas.
Sed statim te avertis.
Verba utilissima quaero.
Ad te accedere timeo.
Opportunitas languescit.
Longe oculos fixens :
Mox tu exis ?
Tantum indigeo tempore.
Quid imprimis me conturbat ?
Similes tui mihi incognitae.
Quos colores tuos adoro ?
Quid talem dolorem affert,
Cur sic dementio ?
Quos colores tuos adoro ?
Cur iam tibi exeundum fuit ?
Cur tibi egrediendum fuit ?
Eheu! sors me recontigit :
Puella cum amatore abiit.
Fortasse reconveniemus.

[recensere] Controversia et Iudicium

[recensere] Consilia alia

Pinhead Gunpowder, The Frustrators, The Network. . . .

[recensere] Socii in itinere

[recensere] Socii in sessionibus

[recensere] Discographia

Datum Titulus Societas
Aprilis 1990 39/Smooth Lookout! Records
17 Ianuarii 1992 Kerplunk! Lookout! Records
1 Februarii 1994 Dookie Reprise Records
10 Octobris 1995 Insomniac Reprise Records
14 Octobris 1997 Nimrod Reprise Records
3 Octobris 2000 Monitio (Warning) Reprise Records
2001 International Superhits! Reprise Records
2002 Shenanigans Reprise Records
21 Septembris 2004 Imbecillus Americanus (American Idiot) Reprise Records

[recensere] Vide etiam

[recensere] Fontes

[recensere] Notae

[recensere] Nexus

Instrumenta personalia