Decelea

E Vicipaedia

Decelea (Δεκέλεια), hodie Dekeleia vel Dekelia, Deceleia vel Decelia, prius Tatoi, fuit vicus antiquus in Attica septentrionale ad viam commercialem inter Euboeam et Athenas, Graecia. Scriptor rerum gestarum Herodotus (9.73) tradit inter cives vici atque Lacedaemonios amicitiam fuisse, qui illius etiam anno 413 a.C. potiti sunt. Suadente Alcibiade anno 415 Lacedaemonii atque auxiliarii eorum iubente Agis rege vicum fortiter munificaverunt hactenus, ut postea magni momenti in Peloponnesiaco bello fuit, ea propter, quod Lacedaemoniis abhinc magnam partem Atticae obsidere urbemque commeatu intercludere potuerunt.