De profundis (Psalmus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: De profundis

De profundis est initium et ergo titulus noti Psalmi 130 (Vulgata: 129). Hic psalmus, qui saepe ut precem paenitentialem et inter exsequias canitur a multis compositoribus in musica ornatus est, exempli gratia: Iosquinus Desprez, Iohannes Sebastianus Bach, Marcellus Dupré, Arthurus Honegger etc.

Textus (Vulgata)[recensere | fontem recensere]

De profundis clamavi ad te, Domine
Domine, exaudi vocem meam
Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine:
Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est:
et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo eius:
speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem:
speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia:
et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel,
ex omnibus iniquitatibus eius

Nexus externus[recensere | fontem recensere]