Latinitas nondum censa

Czernobela

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Czernobela [1] (Ucrainice Чорнобиль, Čornobyl' ; Russice Чернобыль, Černobyl' ), est urbs in regione Kioviensi Ucrainae, ad flumen Pripetium sita. Nunc circa quingentos incolas habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Annus primae mentionis Czernobelae in chronica est anni 1193. Oppidum illud erat in ducatu Kioviensi, dein coniunctum est Magno Ducatui Lituaniae. Anno 1793 Czernobela facta est pars Imperii Russici. Ab anno 1921 erat in Re Publica Sovietica Socialistica Ucrainica. Decennio 198, duodeviginti chiliometra a Czernobela, prima officina electrica atomica in Ucraina constructa est. Cum displosio reactorii in officina atomica illa die 26 Aprilis anno 1986 accidit, territorium adiacens radiatione nucleari infectum est, et incolae urbis, quorum tunc duodecim milia et quingenti fuere, ex eo loco deducti sunt (nonnulli illorum tamen dein Czernobelam redierunt).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ch. Maty, M.-A. Baugrand , Dictionnaire geographique universel ..., p. 1088; Ph. Ferrarius,M.-A. Baudrand, Novum lexicon geographicum ..., p. 275

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Czernobelam spectant.