Culturomia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Culturomia[1] (Anglice culturomics, ut videtur ex cultur- ex cultura + suffixum -omia ex -nomia ex Graeco νόμος 'lex') est genus lexicologiae computatralis quod mores humanos motusque culturae per analysin quantitatum textorum digitizatorum cognoscit.[2][3][4] Investigatores magna archiva digitalia effodiunt ad cognoscendas res culturae quae in lingua et usu vocabulorum videantur.[5] Vocabulum est neologismus in Civitatibus Foederatis factus, et primum in commentario "Quantitative Analysis of Culture Using Millions of Digitized Books," ab Ioanne-Baptista Michel et Erez Lieberman Aiden investigatoribus Harvardianis descriptus inque Science anno 2010 vulgatus.[6] Michel et Aiden pro Google Labs inceptum Google Ngram Viewer instituere adiuverunt, propositum quod res "n-grammata."[7] appellatas adhibet ad effodiendam bibliothecam Google Book ut exemplaria culturae in usu linguae per tempus explicet. In aliis studiis, "Culturnomics 2.0: Forecasting Large-Scale Human Behavior Using Global News Media Tone In Time And Space," Kalev H. Leetaru archiva nuntiorum cognovit, inter quae media impressa et emissa (transcriptiones televisificae et radiophonicae), ut verba quae sonum vel animum atque res geographicas inveniret.[8][9] Haec investigatio Ver Arabicum anni 2011 retro praedixit, et ultimum Osamae Bin Laden locum intra 124 milia passuum feliciter aestimavit.[8][9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Cohen, Patricia (16 December 2010). "In 500 Billion Words, New Window on Culture" 
  3. Hayes, Brian (May–June 2011). "Bit Lit". American Scientist 99 (3): 190 .
  4. Altera definitio: "the application of massive scale data collection and analysis to the study of human culture" (Acroasis TED, ab Erez Lieberman Aiden et Ioanne-Baptista Michel habita, apud situm ted.com).
  5. Letcher, David W. (6 Aprilis 2011). "Cultoromics: A New Way to See Temporal Changes in the Prevalence of Words and Phrases". American Institute of Higher Education 6th International Conference Proceedings 4 (1): 228 .
  6. Michel, Jean-Baptiste; Liberman Aiden, Erez (16 Decembris 2010). "Quantitative Analysis of Culture Using Millions of Digitized Books". Science 
  7. Anglice n-gram.
  8. 8.0 8.1 Leetaru, Kalev H. (5 Septembris 2011). "Culturnomics 2.0: Forecasting Large-Scale Human Behavior Using Global News Media Tone In Time And Space". First Monday 16 (9) .
  9. 9.0 9.1 Quick, Darren (7 September 2011). "Culturomics research uses quarter-century of media coverage to forecast human behavior". Gizmag.com .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


computatorum Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!