Corythus

E Vicipaedia

Corythus (Graece Κόρυθος) in mythologia Graeca Paridis filius est. Lycophron dicit Oenonem matrem eius iratam filium ad Graecos misisse, ut iter eis monstraret. Parthenius Hellanicum Lesbium et Cephalonem Gergithium citat, qui narraverunt Corythum ut socium Troiam venisse et Helenam adamasse, quae amice eum tractavit, sed a Paride patre irato Corythum occisum esse; Nicander autem Colophonius Corythum Paridis et Helenae filium putabat.

Fontes[recensere | fontem recensere]