Cornelius de Dalen II

E Vicipaedia
Wikidata Cornelius de Dalen II
Res apud Vicidata repertae:
Cornelius de Dalen II: imago
Cornelius de Dalen II: imago
Nativitas: December 1638, 1640; Amstelodamum
Obitus: 1664, 1664; Amstelodamum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum

Familia

Genitores: Cornelius de Dalen I;
Caroli II, rex Angliae, effigies inconsummata

Cornelius de Dalen II (vulgo: Cornelis van Dalen II; Amstelodami 28 Decembris anno 1638 natus; 9 Octobris 1664 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus

Biographia[recensere | fontem recensere]

Qui Cornelii de Dalen filius erat[1] atque ab ipso patre artis rudimenta didicit[2]. Postea ab Abrahamo Bloteling[1] et Cornelio de Visscher doctus est[2]. Amstelodami de 1655 usque ad 1659 operosus fuit[1].

Praecipue effigies personarum perfecit[1]. Chalcographias secundum picturas Petri Pauli Rubens, Godfredi Flinck[3] et Petri Nason incidit quoque[4]. Praeterea Cornelium de Visscher, Abrahamum Bloemaert et patrem suum ad effigies perficiendum adiuvit[3]. Inter operas suas, inveniuntur etiam chalcographias sculptas secundum artificum Venetorum picturas (Giorgione, Sebastiani Veneti, Petri Aretini et Iohannis Boccacii effigies)[4]. Cum effigies aliquot personarum familiae regiae Anglicae perfecisset, ut Henrici Stuarti, ducis Glevi atque Iacobi, ducis Eboraci, sunt qui eum, in Anglia, post Restitutionem Anglicam, laboravisse suspicentur, sed haec res pro certo non habetur[4]. Tabula maxima ab eo perfecta, est effigies Ioannis Mauritii Nassoviani-Siegen, cognominati Americani[3]. Praetera secundum Cornelii Janssens de Ceulen picturam Annae Mariae de Schurman effigies incidit[5].

Eius caelandi et pingendi ratio tam similes quam pater sunt quin fieri non potest ut alterutri opera accommodentur[6].

Opera sua obsignare solebat C.v.D.[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]