Roman numeral 10000 CC DD.svg

Conclave (architectura)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de parte domus explicat. Si nomen congregationis cardinalium, qui novum papam eligunt, quaeris, vide Conclave.
Cubiculum hospitale in Iaponia (Deversorium iuvenum)
Habitatio
Cubiculum aegrorum (valetudinarium)

Conclave (-is, n.), raro etiam conclavium (-i, n.)[1] est spatium aedificii internum, quod claudi potest (con + clavis), muris, pavimento, tecto inclusum, quod certa largitudine (circiter 10 m²) patens ac fenestris instructum ad habitandum destinatum est. Interdum etiam verbum Graecum diaeta (δίαιτα) hoc sensu adhibetur, praeterea a Medio Aevo camera.

Species Conclavium[recensere | fontem recensere]

Alia conclavia alteri usui sunt, sive dormiendo, seu balneando vel cenando.

  • Atrium, principale domus conclave tecto saepe partim aperto (qui locus impluvium vocatur), ut imber in compluvium impluere possit.
  • Triclinium (aestivum vel hibernum), conclave cenandi.
  • Cenaculum, conclave cenandi plerumque in superiore aedium parte situm.
  • Culina, ubi cibi parantur.
  • Tablinum, inter atrium et peristylium situm.
  • Cubiculum, conclave quiescendi sive dormiendi lectis instructum.
    • Cubiculum praegnantium.
    • Cubiculum dormitorium.
    • Cubiculum liberorum.
    • Cubiculum hospitale sive deversorum vel etiam hospitalia (-ium et -iorum).
  • Cellae fameliaricae.
  • Balneum
  • Latrina
  • Vestiarium
  • Cella (penaria, torcularia, vinaria, defrutaria)
  • Horreum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Virg. gramm. epit. 5. p. 46, 11 H., ex quo conclaviorum,Vitr. 6, 3, 8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad conclavia spectant.