Commenda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Commenda est concessio redituum beneficii ecclesiastici temporaria[1].

Verbum "commenda" denominatum est a "commendare", quia bona ecclesiastica non perpetuo, sed ad tempus sunt alicui commendata[2].

Genera commendarum[recensere | fontem recensere]

Sunt duo genera commendarum: Primum genus provenit ab usu beneficia vacantia ad tempus, dum novus dominus constitueretur, plerumque clericis vicinis ad custodiam sive commendam transferendi.

Secundum genus tempore Carolingorum ortum est, cum reges potentia feudali nisi sibi beneficiorum et monasteriorum ius vindicarent, ut reditus eorum etiam laicis (abbatibus commendatariis) transfunderent.

Vitia commendarum et remedia[recensere | fontem recensere]

Quamvis papae huic profanationi rerum ecclesiae strenue resistere solerent, tamen ipsi easdem res ecclesiasticas ad usum nepotum vel assectatorum inverecunde transferebant, praecipue saeculo XIV, cum papae Avennione sedem habebant.

Concilium Tridentinum vitiis commendis iunctis mederi studuit, sed usus demum saeculo XIX exstinctus est.

Abbates commendatarii[recensere | fontem recensere]

Cardinales noti, qui erant abbates commendatarii, sunt Richelieu et Mazarin, quibus inter alias abbatia Cluniacensis subdita erat.

Commendae apud ordines equitum[recensere | fontem recensere]

Ordines equitum territorium, quod singulis equitibus ad administrandum sive usu fruendum commendatum est (qua re commendatores vocabantur), commendam appellabant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. CIC 1917, can 1412/5
  2. Art. Commenda, in: Hierolexicon, Romae 1677

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]