Collectio Philippiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Theodoricus Philippi una cum prima re, qua collectio incohata est: biretum cardinalis factum ex panno serico rubro telae undulatae.
Tiara die 25 mensis Maii A.D.MMXI papae Benedicto XVI tardita est

Collectione Philippiana continentur tegumenta capitis, quae originem in fide, religione atque spiritualitate habent.

De collectione[recensere | fontem recensere]

Quaedam res ex collectione Philippiana depromptae
Funis pectoralis aureus – geritur in ecclesia Romano-catholica ab papa.

Collectione Philippiana est collectio privata, quam Theodoricus Philippi, ergolabus Saravipontanus atque praeses societatis telecommunicatoriae, composuit.

In centro collectionis sunt plus quam quingenta tegumenta capitis, quae ex Christianismo, ex Islamo, ex Iudaismo, ex Caodismo, es Shintoismo, ex Buddhismo, ex Sikhismo, ex ecclesiis liberis, ex Sufismo, ex Anabaptistis atque aliis consociationibus religiosis exorta sunt.

Accedunt praeterea plus quam centum res, quae pertinent ad vestitum clericum ecclesiasticumque, velut calceamenta papae, digitabula pontificalia, pallia, pectoralia, anuli episcopales, porcellanum papale, cingula subtanei, stola cardinalis et multa alia.

Insuper collectione continentur quinquaginta duo funes pectoralium, qui partim opere ornamentario splendide conficiebantur. Suspensa in funibus pectoralium papa, episcopi et abbates ecclesiae Romano-catholicae pectoralia sua (id est cruces) gerunt.

De situ[recensere | fontem recensere]

Collectio in praesenti publice non monstratur, sed visitatoribus, quorum éadem interest et qui antea telephonice se annuntiaverint, occasio invisendi praebetur. Collectio autem invenitur in oppido Kirkel in Saravia sito.

De conceptione et scopo[recensere | fontem recensere]

In initio tegumenta capitis ad tutelam spectabant. Decursu historiae adiunctum est eorum propositum signandi: Tegumento capitis homines signabantur secundum originem, statum, munus, participationem socialem atque hierarchiam. Denique accessit propositum ornandi.

Parvam partem ex mundo petasorum reddunt capitis tegumenta religiosa spiritualiaque. Singuli repraesentantes et homines dignitate instructi éadem gerebant, unde scientes eorum gradum cognoscebant. Praeterea quaedam tegumenta capitis etiam ut ornamenta in usu sunt, cum ex materiis caris, raris pretiosisque facta sint vel metalla nobilia et gemmae ad éadem conficienda adhibitae sint. Minoris momenti hodiernis temporibus est usus tutelae.

De exhibitionibus[recensere | fontem recensere]

  • Ab mense Octobri a. 2010 usque ad mensem Iulium a. 2011: parva pars collectionis praebetur Dresdae in Germanico Museo artis hygienicae (Deutsches Hygienemuseum) in exhibitione, cui titulus est “religio – opus energeticum”.
  • Ab mense Martio a. 2011 usque ad mensem Aprilem a. 2011 in Aerario Comparsorum Saravipontano, in eius loco principali iuxta viam, quae est “Am Neumarkt”.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Philippi, Dieter (2009). Sammlung Philippi – Kopfbedeckungen in Glaube, Religion und Spiritualität. St. Benno Verlag, Leipzig. ISBN 978-3-7462-2800-6
       
  • Smoltczyk, Alexander (2008). Vatikanistan - Eine Entdeckungsreise durch den kleinsten Staat der Welt. Wilhelm Heyne Verlag, München. ISBN 978-3-453-15434-6
        p. 92

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Conexus interretiales[recensere | fontem recensere]