Biretum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Episcopus biretum gerens

Biretum est petasus liturgicus qui a clericis geri solet. Constat in forma quadrata cum tribus aut quattuor pinnis, et, nonnunquam globo fimbriarum in summo affixo. Color variatur iuxta munus ecclesiasticum, itaque presbyteri biretum est nigrum, episcopi violaceum, cardinalis rubrum. Papa autem in loco bireti Camelaucum gerere solet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]