Circuitus Franciae 2014

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iter Circuitus Franciae 2014. Tabula vulgo signata.

Circuitus Franciae 2014 est certamen centesimum primum Circuitus Franciae. Initium Ledesiae Isuriae Occidentalis Angliae habuit die 5 Iulii 2014, et certamen in Britanniarum Regno Londinii finiet, antequam cursus in Francia resumet.[1][2][3]

Mulieres ultimae Circuitus Franciae 2014 diei intererunt in certamine La course by le Tour de France appellato. Equites in Campis Elysiis finiebunt nonnullas horas antequam viri advenient. Certamen pars erit Unionis Birotationis Internationalis calendarii mulierum electarum.[4]

Manus[recensere | fontem recensere]

Omnes manus duodeviginti in categoria UBI ProTeam certamini interesse obligantur. Praeterea, quattuor manus Professional Continental ad cursum invitatae sunt.[5] Ante initium certaminis, Christophorus Froome, Albertus Contador, Vincentius Nibali, et Alexander Valverde fuerunt inter equites victoriae secundatos.[6][7]

Iter et stationes[recensere | fontem recensere]

Primae tres stationes die 17 Ianuarii 2013 a Welcome to Yorkshire denuntiatae sunt.[8][9] Hic est quartus Circuitus Franciae quae stationes in Anglia continet (post 1974, 1994, et 2007), et solus cursus qui tres stationes in Anglia continet.

Index stationum[10]
Statio Dies Cursus Spatium Genus Victor
1 5 Iulii LedesiaHarrogate (Britanniarum Regnum) 191 km Statio campestris Marcellus Kittel
2 6 Iulii EboracoSheffield (Britanniarum Regnum) 198 km Statio clivosa
3 7 Iulii CantabrigiaLondinium (Britanniarum Regnum) 159 km Statio campestris
4 8 Iulii Le Touquet-Paris-PlageInsula[11] 164 km Statio clivosa
5 9 Iulii Ypres (Belgium)—Arenberg Porte du Hainaut 156 km Statio campestris (cobblestones)
6 10 Iulii ArrasReims 194 km Statio campestris
7 11 Iulii ÉpernayNanceium 233 km Statio campestris
8 12 Iulii TomblaineGérardmer La Mauselaine 161 km Statio clivosa
9 13 Iulii GérardmerMulhouse 166 km Statio clivosa
10 14 Iulii MulhouseLa Planche des Belles Filles 161 km Statio montana
15 Iulii Dies otii
11 16 Iulii VesuntioneOyonnax 186 km Statio clivosa
12 17 Iulii Bourg-en-BresseSaint-Étienne 183 km Statio campestris
13 18 Iulii Saint-ÉtienneChamrousse 200 km Statio montana
14 19 Iulii GratianopoliRisoul 177 km Statio montana
15 20 Iulii TallardNemausum 222 km Statio campestris
21 Iulii Dies otii
16 22 Iulii CarcassoneBagnères-de-Luchon 237 km Statio montana
17 23 Iulii Saint-GaudensSaint-Lary-Soulan Pla d’Adet 125 km Statio montana
18 24 Iulii PaloHautacam 145 km Statio montana
19 25 Iulii Maubourguet Pays du Val d’AdourBergerac 208 km Statio campestris
20 26 Iulii BergeracPetrocorium 54 km History.gif Individual time trial
21 27 Iulii Évry (Exona)Lutetiam 136 km Statio campestris
Curia Ledesiae, situs magni abitus.

Statio prima. Coepit statio prima praeter Curiam Ledesiae, aedificium Victorianum. Iter tum ad septentriones ad Harewood House processit. Harewood capto, iter sursum per Vallem Wharfe et tum per Otley, Burley in Wharfedale, et Ilkley, domum Cow and Calf Rocks loci notissimi processit.[12] Certamen tum ad septentriones tetendit per viam A65 ad Skipton oppidum mercatorum antequam in magnificam regionis Yorkshire Dales Hortorum Nationalium speciem transiet. Item, ad septentriones per partem Wharfedale in Wensleydale et per Hawes transiens, iter supra transitum Buttertubs et deorsum per Swaledale ad Reeth processit. Certamen tum tetendit ad meridiorientalem per Leyburn et Ripon urbem cathedralem antequam Harrogate in oppido finietur, ubi exspectat stationis victoriam Marcus Cavendish in matris patria.[13]

Statio secunda. Secunda circuitus statio, Eboraci incipiens, ad Isuriam Occidentalem per vicos Knaresborough, Silsden, Keighley, Haworth, Mytholmroyd, Pons Hebden, Elland, Huddersfield, Honley, et Holmfirth procedit. Iter tum Holme Moss ("Le Col de Moss," nomen per ludibrium datum) 524 metra altum scandet, tum in vallem Woodhead intrans descendit, deinde transiens per Comitatum Derbiensem in septentrionali Districtus Cacuminum apice sub umbra planitiei Bleaklow situm, Langsett Moors tum scandet. Tesqua peragrans, Vallem Ewden transit, ad vicum Bradfield tendens. Iter hinc ad urbem Sheffield descendet, ubi statio terminabitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Circuitum Franciae 2014 spectant.