Thrasymachus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Thrasymachus (Graece: Θρασύμαχος) Chalcedonis rhetor ac sophista fuit.

Secundum antiqua testimonia, ille multos libros de arte oratoria scripsit et praesertim de medio stylo tractavit.

Hodie eius operum pauca fragmenta manent.

Quamvis Thrasymachi philosophica scripta perdita essent, tamen huius sententia de iustitia nota est per Platonis Rem publicam, ubi ipse sophista conviva est atque, in primo libro, cum Socrate disputando, iustistiam fortioris commodum esse contendit.