Celsus Wandel

E Vicipaedia
Physicus Israelianus Wandel in Suecia, anno 2003

Celsus (vere: Amri) Wandel (natus 1954) Esperantici fautor entheus et doctissimus physicus Israelianus est.

Cursus honorum scientificus[recensere | fontem recensere]

In Universitate Hebraica Hierosolymitana astrophysicam docet et nonnumquam praelectiones in Universitate Californiensi Angelopolitana habet. Celsum Wandel expertum in galaxiis activis, in gurgitibus atris et in exobiologia esse constat. Assecla Unionis Astronomicae Internationalis quoque est. Doctoratu in astrophysica ad Stony Brook Novi Eboraci laureatus instruebat in universitatibus Princetonia, Terrae Mariae et in Alma matre Stanfordiensi. Cum familiaribus in Israel vivit.

Actiones in Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Wandel in Iuventute Esperantica Israeliana annis 1970 activus fuit et inde ab anno 1977 sibi servitia in praesidio Associationis iuventutis Esperanticae internationalis induit antequam annis inter 1981 et 1983 praesidis munera fungeretur (postea praesidis honorarii). Duxit annis inter 1990 et 1996 necnon denuo ex anno 2009 Associationem esperantistarum Israelianorum (Esperanto-Ligo en Israelo). In consiliis Universalis Societatis Esperanticae ex 1989 et in eius praesidio (annis inter 1995-1998, 2004-2007, 2010-2013) sedebat. Inde ab anno 2007 secretarius Universitatis internationalis congressuum (Internacia Kongresa Universitato/IKU) est. Insuper condidit Universitatem internationalem hibernalem (Internacia Vintra Universitato) cuius rector creatus est.[1].

In Israel operam navabat ad moderandum Congressum universalem anno 2000 Vernicolle celebratum. Ex anno 2008 editionem periodici officialis Esperantici Israeliani praetitulati Israela Esperantisto curat.[2] Wandel in Academiam Esperanticam intravit iam anno 1992 et anno 2016 praefectus Academiae internationalis scientiarum (AIS, cui sedes in Republica Sancti Marini) proclamatus est. Anno 2007 Mariaeburgi in Pomerania Polonica inauguravit monumentum Esperanticum et cedrum in honorem patris ad oppidum finitimum Scurgum (Skórcz) nati plantavit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Venis Vespero (liber infantilis Hebraicus conversus, Palo Alto 1988)
  • La Krabo kiu ludis kun la Maro (liber infantilis conversus; conversio praemiata, Edistudio 1993)
  • La Kosmo kaj Ni (liber definitivus in astronomicis, cum David Galadí-Enríquez, Antverpiae 2001, editio altera 2005; praemiatus praemio Pirlot)
  • Phonocasetae "Israelo Kantas" (1982) et "Israelo ne ĉesas kanti" (1992); discus compactus "Venu Paco" (2001) et "Kanti gefratoj kune" (2011) cum cantilenis Hebraicis et Iudaeo-Germanicis
  • scripsit cum aliis glossarium Hejma vortaro
  • scripsit terminos technicos astrophysicos glossarii maximi praetitulati Plena Ilustrita Vortaro de Esperanto
  • "Du jardekoj de Internacia Kongresa Universitato" apud La Arto Labori Kune, (2010)
  • dirigit scientifice editionem "Origino de la vivo sur la Tero" Nicolai Gudskov (Moscuae 2011) [4]
  • Universitata 33-leciona video-kurso pri Astronomio kaj Astrofiziko [5]
  • Moderabatur hos libros Universitatis internationalis congressuum:
  • IKU-libro 1998
  • IKU-libro 2005
  • IKU-libro 2006
  • IKU-libro 2007
  • IKU-libro 2011
  • necnon IKU-libro 2013

Praelectiones[recensere | fontem recensere]

  • La spacmisio al Marso, 1997
  • Eklipso 1999: la lasta suneklipso de la jarmilo, 1999
  • "Esperanto en la ombro de la angla", Avanae 2010, [6]
Praelectiones in Congressibus internationalisbus habitae
  • 1985 Jen Nia Universo
  • 1987 De Koperniko ghis Einstein: la evoluo de moderna astronomio
  • 1992 La Universo kaj moderna astrofiziko
  • 1995 Enkonduko en Astrofizikon kaj Astronomion (cum Ioanne Michaele Maitzen)
  • 1998 Ĉu ni estas solaj? La serĉo de ekstertera civilizacio[3]
  • 2000 Ses tagoj de kreado: de la praeksplodo ĝis la homo
  • 2001 SETI: dialogo kun ekstertera kulturo
  • 2002 La Inkaa astronomio [4]
  • 2004 Supernovaoj: la plej grandaj eksplodoj en la Universo
  • 2005 – La Lakta vojo – nia hejmo en la universo (AIS-IKU kurso, una cum domno Maitzen)[5]
  • 2007 - Orienta Astronomio: Gasto-steloj en la Lakta Fervojo (AIS-IKU kurso) [6]
  • 2009 - Teleskopoj: de Galileo ĝis Hubble (AIS-IKU kurso) [7]
  • 2011 - SETI post 50 jaroj - astrobiologio kaj serchado de ekstertera inteligenteco (AIS-IKU kurso) [8]
  • 2013 - Auroro - la nordia lumo [7]
  • 2015 - La revolucio de Einstein [8]
  • 2016 - Astrobiologio ([9])

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Celsum Wandel spectant.